Latinitas bona

David Bellos

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

David Bellos (natus die 25 Iunii 1945[1]) est philologus ex Anglia ortus, qui gradum doctoratús Universitatis Oxoniensis meruit hodieque apud Universitatem Princetoniensem de litteris Francogallicis docet. Mythistorias Francogallicas e sermone Francogallico in Anglicum vertit; de scriptis Georgii Perec operam dedit vitamque eiusdem conscripsit. Opera etiam Albanica Ismaelis Kadare e versionibus Francogallicis Anglice vertit. Anno 2011 opus de linguarum interpretatione divulgavit, titulo Is That a Fish in Your Ear? Translation and the Meaning of Everything.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]