David (imperator Trapezuntinus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: David Comnenus

Maomethes II Davidis captor

David e familia Magnorum Comnenorum (Graece Δαυΐδ Μέγας Κομνηνός; natus anno circiter 1408; Constantinopoli interfectus die 1 Novembris 1463) fuit imperator Trapezuntinus. Fuit filius imperatoris Alexii IV quem ex uxore sua Theodora Cantacuzena genuit. Imperium tenuit ab anno fere 1458 usque ad 1461, quo anno imperator Ottomanidarum Maomethes II Trapezuntem debellavit.

David Magnus Comnenus mense Novembri anni 1426 in matrimonium duxit Mariam principissam Gotthiae.[1] Filios duos genuit, ambo anno 1463 iuxta patrem interfectos, filiasque duas.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. -


Antecessor:
Ioannes IV
Imperator Trapezuntinus
1458-1461
Successor:
nullus