Dativus (grammatica Latina)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Verbum dandi poscit (1) datorem, (2) rem datam, (3) acceptorem, cui quid datur. Hac imagine res datae illustrantur. De datoribus et acceptoribus sua cuique coniectura uti licet.

Dativus est casus qui proprie alicuius rei acceptorem, sive hominem (raro rem) cui quid datur, indicat. Ideo ab antiquissimis grammaticis casus dandi appellabatur.[1] Verbum dativi mutuaticia Graeci nominis δοτική (sc. πτῶσις) interpretatione natum est.

De dativi Latini formis[recensere | fontem recensere]

Mirabile est dictu dativi formas perraro suis propriis insignibus ab aliis casibus distingui. Solum nomina consonanticae stirpis tertiae declinationis[2] suam habent formam propriam, et quidem in singulari tantum numero, sicut

  • dux (stirps duc-) : ducī,

namque in plurali ab ablativi forma non distinguitur, nec vero de forma q.e.ducibus scire poteris, utrum dativus an ablativus pluralis sit, antequam circumiacentia verba aut totam sententiam videris. Cum primum sententiam Ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas[3] viderimus, de dativo casu agi sciemus.

In quarta declinatione dativus singularis ab aliis casibus insigni proprio distinguitur quidem:

  • fructus : fructuī,

sed non omnino constare videtur.[4] Itaque Cicero — ut unius tantum auctoris usum exponamus — quamquam omnino sumptui scribit (sicut in Att. 5.14.2 adventus noster nemini ne minimo quidem fuit sumptui), dictione populari usus Tironi, liberto suo, sumptu ne parcas ulla in re dicit.[5] Videntur enim formae distinctione carentes esse sermone vulgari natae.[6]

Alioqui dativus Latinus insigni suo proprio caret, nam

  • de filiae aliisque nominibus primae declinationis nescies, utrum de genetivo singulari an de dativo singulari an de nominativo plurali agatur, antequam verborum videris continuationem, sicut Pater salutem filiae misit;
  • de filio aliisque nominibus secundae declinationis nescies, utrum dativus an ablativus singularis sit, antequam hanc, puta, sententiam A patre liber filio datus est videris;
  • de studiis aliisque nominibus comparabilibus primae secundaeve declinationis nescies, utrum de dativo an ablativo plurali agatur, antequam orationem videris, sicut Artium studiis se dedit;
  • de fortī aliisque adiectivis comparabilibus tertiae declinationis nescies, utrum dativus an ablativus singularis sit, antequam hoc, puta, dictum Manui forti eius confidimus videris;
  • de legibus, fructibus aliisque nominibus tertiae quartaeve declinationis nescies, utrum de dativo an ablativo plurali agatur, antequam totas videris enuntiationes, sicut Homines legibus parent et Vectigal impositum est fructibus nostris;
  • de reī aliisque nominibus quintae declinationis nescies, utrum de genetivo an dativo singulari agatur, antequam orationem, sicut Cicero se dicebat consulere rei publicae, videris.

De dativo proprio[recensere | fontem recensere]

Officium dativi proprii fundatum est verbi dandi structura conceptuali. Dandi enim notio ternos poscit tamquam satellites semanticos, qui sunt:

  • ᴅᴀᴛᴏʀ, qui in activae sententiae syntaxi subiecti officio fungitur.
  • ʀᴇs ᴅᴀᴛᴀ, quae in activae sententiae syntaxi obiecti officio fungitur.
  • ᴀᴄᴄᴇᴘᴛᴏʀ, qui in syntaxi obiecti obliqui (sive obiecti dativi) officio fungitur.

Verbum dandi (ᴅᴀʀᴇ) est quidam sententiae sive propositionis nucleus, cuius satellites saepe argumenta verbi appellantur. Structura conceptualis verbi ᴅᴀʀᴇ ea est quae, ut continentia propositionalis compleatur, tres locos sive argumenti sedes aperiat. Qui loci verbi ᴅᴀʀᴇ hisce argumentis necessariis ᴅᴀᴛᴏʀ, ʀᴇs ᴅᴀᴛᴀ, ᴀᴄᴄᴇᴘᴛᴏʀ complentur, quae "complementa" appellantur in campo syntactico. Praeterea, casus dativus potest in adverbiales quoque usus venire, qui additicias rerum condiciones adferant. Dativus adverbialis est optiva orationis pars, quippe quae extra nuclei sive verbi praedicati structuram conceptualem versetur.

Dativus verbo adiectus[recensere | fontem recensere]

Casus dativus duabus condicionibus verbo adici potest:

  1. si complementi officio fungitur sive necessarium propositionis membrum est, de obiecto dativo (vel obiecto obliquo) agitur;
  2. sin autem optivum sententiae membrum est, de dativo adverbiali agitur.

Obiectum dativum[recensere | fontem recensere]

1. Dativus proprius fundatus est cotidiano institutioni sociali, scilicet dandi evento, verbo ᴅᴀʀᴇ eiusdemque membris necessariis descripto. Ex quo intellegitur dativi sive casus dandi ratio semantica. Natura fere consequitur, ut verba deducta a ᴅᴀʀᴇ praepositis ad, de, re(d), tra(ns), etc. eandem conservent argumentorum complementorumve structuram:

  • Addis mihi alacritatem scribendi (Cic. Att. 16.3).
  • Se suaque omnia Caesari dediderunt (Caes., Gall. 3.16).
  • Orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi (Plaut. Men. 672).
  • Equos . . . domitoribus tradere (Cic. off. 1.90).

2. Sed non solum homines sed etiam res — per analogiam syntacticam — officio ᴀᴄᴄᴇᴘᴛᴏʀ sive obiecti dativi fungi possunt:

  • Redditus Cyri solio Phraates (Hor. carm. 2.2.17).
  • Quarum nomina multi poëtae memoriae tradiderunt (Cic. inv. 2.1.3).

3. Etiam antonyma dandi, praesertim cum de hominibus agitur,[7] obiectum obliquum poscunt, qui usus in ipsa inversi ᴀᴄᴄᴇᴘᴛᴏʀis contrarietate semantica positus est. Etiam hic de analogia syntactica agi videtur:

  • Lubet scire quantum auri erus sibi dempsit (Plaut. Bac. 663-664).
  • Decimam partem ei dedit, sibi novem abstulit (Plaut. Bac. 666).
  • Classe Caesari erepta (Caes. civ. 3.111.4).

4. Nonnulla porro verba sunt, quae obiectum dativum regunt pro obiecto accusativo. Cur huius modi habeant obiecti rectionem, hic fortasse minimi est momenti explanare, sed certe de adverbialibus significationibus (de quibus infra) semanticae verbi compagi adiunctis agitur. Itaque verbum nocendi dativum regit obiectum, quod fere dativum incommodi significat, sicut

  • Id eis vitium nocet (Plaut. Most. 826).

5. Ex contrario, cedendi, credendi, favendi, parcendi, studendi verborum obiectum aliquatenus dativum commodi redolere videtur:

  • Viriatus Lusitanus, cui quidem etiam exercitus nostri imperatoresque cesserunt (Cic. off. 2.40).
  • Iniurato, scio, plus credet mihi quam iurato tibi (Plaut. Am. 437).
  • Qui diligebant hunc, illi favebant (Cic. Rosc.com. 29).
  • Tibi parce (Ter. Heaut. 164).
  • Nihil tibi meae litterae proderunt (Cic. fam 2.17.7).
  • Illi rei studet (Plaut. As. 182).
  • Caesar . . . Haeduorum civitati praecipue indulserat (Caes. Gall. 7.40).

6. Placendi autem verbum (eiusdemque antonymum) obiectum obliquum poscit simile dativo iudicantis:

  • Non placet M. Antonio consulatus meus; at placuit P. Servilio (Cic. Phil 2.12).
  • Non sane mihi displicet adhibere . . . etiam istam locorum simulacrorumque rationem (Cic. de or. 1.157).

7. Constat oboediendi verba obiectum dativum pro accusativo regere:

  • Ut obtemperent oboediantque magistratibus, praescribimus (Cic. leg. 3.2.5).
  • Oboedire et parere voluntati architecti aer, ignis, aqua, terra potuerunt (Cic. nat. 1.19).
  • Obsequar igitur voluntati tuae (Cic. fin. 2.17).
  • Voluptati autem aurium morigerari debet oratio (Cic. or. 48.159).

8. Sunt etiam verba rectionalia quae tria argumenta poscunt, sicut verbum imperandi et verbum suadendi, quae in campo syntactico dativum personae regunt praeter subiectum et obiectum:

  • Sto exspectans, si quid mi imperent (Ter. Eun. 594).
  • M. Anneio legato imperavi, ut eas quinque cohortes ad reliquum exercitum duceret (Cic. fam. 15.4).[8]
  • Multa multis saepe suasit perperam (Plaut. Capt. 328).
  • Nisi mihi ab adulescentia suasissem, nihil esse in vita magnopere expetendum nisi laudem (Cic. Arch. 6.14).

9. Dativus personae etiam impersonalibus verbis, sicut libet, licet, adicitur:

  • Ex quibus neminem mihi libet nominare (Cic. Cael. 43).
  • Per me tibi licet (Cic. Cael. 37).

10. Verba praepositionibus composita saepe obiectum dativum regunt, sicut:

  • AD: Ego tamen tuis rebus sic adero (Cic. fam 6.14).
  • ANTE: Ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus humanis anteponatis (Cic. am. 17).
  • CON: Properans noctem diei coniunxerat (Caes. civ. 3.13).
  • IN: Terror incidit eius exercitui (Caes. civ. 3.13).
  • INTER: Illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse (Cic. Att. 9.6.7).
  • OB: Ego occurram exspectationi vestrae (Cic. Clu. 23.63).
  • POST: Omnes posthabui mihi res (Ter. Phorm. 908).
  • PRAE: Ego de provincia decedens quaestorem Coelium praeposui provinciae (Cic. fam 2.15).
  • SUB: Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit (Caes. Gall. 5.44).
  • SUPER: Quantum . . . satietati superfuit (Cic. Verr. 1.4.13).

Dativus adverbialis[recensere | fontem recensere]

Dativus, si optivum sententiae membrum est, adverbialiter verbo adiectus additicias rerum condiciones non ex ipso verbi sensu pendentes indicat. Dativi usus adverbialis tribus fere significationibus consistere videtur, quae sunt

  1. utilitas: Dativo indicatur, cui quid sit bono (dativus commodi) aut malo (dativus incommodi).
  2. effectus agentis: Dativus agentis personam actoriam indicat.
  3. finalitas: Saepissime de abstracto agitur nomine quod finem eventumve actionis indicat (dativus finalis).

Dativus utilitatis[recensere | fontem recensere]

Casus dativus ad utilitatem relatus in quattuor fere classes dividi potest, quae sunt

  1. Dativus commodi / incommodi, qui personam indicat, cui interest rerum condicionem aliquo modo se habere, aut rem significat, cui quid videtur ese emolumento aut detrimento:
    • Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus: non vitae sed scholae discimus (Sen. ep. 106.12).[9]
    • Alteri vivas oportet, si vis tibi vivere (Sen. ep. 48.2).
    • Nescio cur hoc mihi detrimento esse debeat (Cic. Caec. 15).
    • Quae civitati facta est iniuria? (Cic. Flacc. 57)
  2. Dativus iudicantis sive dativus relationis indicat hominem, cuius quid ratione prospectuque nuntiatur. Sensu tam propinquus est dativo commodi, a quo vix semper distingui possit:
    • Ventus ab septentrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus (Nep. 1.5), in quo etiam dativum incommodi intellegere possis.
    • Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro (Caes. civ. 3.80).
    • Quanto sit omnibus odio crudelitas (Cic. fam 15.19).
  3. Dativus ethicus personali consistit pronomine, quo animi erga actionem eventumve adfectio indicatur.
    • Quid tibi vis? (Cic. de or. 2.269).
    • Ecce tibi Ausoniae tellus (Verg. Aen. 3.477).
    • Nunc amicine anne inimici sis imago, Alcesime, mihi sciam (Plaut. cas. 516-517).
  4. Dativus possessivus possessorem significat sive personam aut rem, ad quam actio verbi pertinet. Vix semper a dativo commodi distingui potest.
    • Transfigitur scutum Pulloni (Caes. Gall. 5.44).
    • Sese omnes flentes Caesari ad pedes proiecerunt (Caes. Gall. 1.31).
    • Quae res Romanis auxit animos (Liv. 44.35).
  5. Dativus possessivus saepe verbo substantivo ᴇssᴇ adicitur:
    • Nec cogitandi nec quiescendi in urbe locus est pauperi (Mart. ep. 12.57.3-4)
    • Est mihi nonum superantis annum plenus Albani cadus (Hor. carm. 4.11.1-2).

Dativus agentis[recensere | fontem recensere]

Dativus agentis rerum actorem indicat adiectus gerundivo aut coniugationi periphrasticae passivae:

  • Caesar vehementer commotus maturandum sibi existimavit (Caes. Gall. 1.37).
  • At tibi ipsi dicendum erit aliquid, quod non sentias, aut faciendum, quod non probes (Cic. fam 4.9).
  • Caesari omnia uno tempore erant agenda (Caes. Gall. 2.20).[10]
  • Ne rusticis quidem contemnendus sit hic reditus (Col. rust. 8.10.6).

Dativus finalis[recensere | fontem recensere]

Dativus finalis saepissime abstracto consistit nomine quod finem, metam eventumve actionis significat:

  • Mirificae tranquillitates . . . maiori impedimento fuerunt (Cic. Att 10.18.1)
  • Ita enim magnae vires decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est (Sen. clem. 3.3).
  • Et poterat sufficere solacio [sc. Quintilianus meus] (Quint. inst. 6 praef. 9).

Saepius quidem verbum praedicatum simul etiam dativum (in)commodi regit:

  • Quanto sit omnibus odio crudelitas (Cic. fam 15.19).
  • Multa antecapere quae bello usui forent (Sall. Cat. 32).
  • Itaque illud Cassianum "cui bono fuerit" in his personis valeat (Cic. Mil. 32).

Dativus ex adiectivo pendens[recensere | fontem recensere]

Dativus saepe pendet ex adiectivis mitiores aut immitiores actiones animive adfectiones describentibus, commoda aut incommoda significantibus, iucundam aut iniucundam proprietatem indicantibus, denique propinquitatis, similitudinis, affinitatis vim habentibus:

  • Ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata est (Cic. Att 3.24.2).


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Varro, De lingua Latina 8.18.112; 10.2.165; Nigidius Figulus (apud Gellium, Noctes Atticae 13.25.4).
  2. Interdum etiam nomina mixtae declinationis, sicut navis et rete, hanc distinctionem faciunt, namque in ablativo singulari modo navī, retī modo nave, rete declinantur.
  3. Cic. Phil. III 14.
  4. Gell. noct.Att. 4.16.4-9.
  5. Cic. fam 16.4.2.; cf. Verg., Aen. 1.257 parce metu. Harrison (2010: 270).
  6. Leumann (1977: 442).
  7. Cum enim de rebus agitur, ad phrases praepositionales decurritur: Publicola . . . securis de fascibus demi iussit (Cic. rep. 2.55); illum ex periculo eripuit (Caes. Gall. 4.12.5).
  8. Apud imperialis aetatis auctores hic usus per analogiam syntacticam in iubere transpositus interdum invenitur, sicut Tributum iis Drusus iusserat modicum (Tac. Ann. 4.72); suis rex cultu feminarum abstinere iussit (Curt. 5.6.8).
  9. Haec verba, quibus Seneca scholam suae aetatis reprehendit, postea in sententiolam normativam Non scholae, sed vitae discimus conversa sunt.
  10. Interdum, ambiguitatis vitandae causa, pro dativo agentis ad constructionem ab cum ablativo decurritur, sicut hic: Quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra volui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice viderer scripsisse (Cic. fam 15.9).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Harrison, Stephen J. (2010) Sermones deorum: divine discourse in Virgil's Aeneid. Colloquial and Literary Latin (ed. Eleanor Dickey & Anna Chahoud), 266-278. Cambridge: Cambridge University Press.
  • Leumann, Manu (1977) Lateinische Laut- und Formenlehre. München: Beck.
  • Rubenbauer/Hofmann, Lateinische Grammatik, Monaci, anno 1995


Grammatica Latina
Nomina | Pronomina | Adiectiva | Adverbia | Verba | Praepositiones
Nomina
Declinatio Prima | Declinatio Secunda | Declinatio Tertia | Declinatio Quarta | Declinatio Quinta
Nominativus | Vocativus | Accusativus | Genetivus | Dativus | Ablativus | Locativus