Damnatz

E Vicipaedia
Wikidata Damnatz
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°8′11″N 11°10′37″E
Numerus incolarum: 316
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Lüchow-Dannenberg, Elbtalaue

Geographia

Superficies: 16.38 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Damnatz: situs
Damnatz: situs

Damnatz commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Damnatz etiam vici Barnitz, Jasebeck, Kamerun atque Landsatz pertinent. Damnatz pars communis generalis Elbtalaue est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Damnatz

Damnatz pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Damnatz ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Elbtalaue communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Damnatz adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Damnatz spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!