Cyrillus Bonfiglioli

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Cyrillus Bonfiglioli, praenominibus nativis Cyril Emmanuel George sed nuncupatione a se electa Kyril Bonfiglioli (Eastbourne in oppido natus die 29 Maii 1928; in insula Caesarea mortuus die 3 Martii 1985) fuit antiquarius, auctor, editor. Filius fuit Emmanuelis Bonfiglioli, ex Italia et Slovenia oriundi, et Dorotheae Pallett. Iam annis 1947-1954 miles exercitús Britannici, iam viduus, in Collegio de Balliolo apud Oxonienses tardius eruditus est. Rursus uxorem duxit Margaritam sed postea repudiavit. Liberos genuit quinque. Tabernam rerum antiquarum tabularumque tenuit.

Editor meruit optime successu annis 1964-1966 libellorum scientiae ficticiae, titulo Science Fantasy atque deinde Impulse et SF Impulse. Pro eo mythistorias scripserunt Keith Roberts.

Notus est praecipue propter mythistorias tres quas de antiquario criminumque detectore Charlie Mortdecai annis 1973-1979 conscripsit, titulis Don't Point That Thing At Me, Something Nasty In The Woodshed, After You With The Pistol, quae anno 1991 in unum volumen congessae sunt, titulo The Mortdecai Trilogy. Quarta mythistoria de eodem, quae auctore mortuo imperfecta manebat, a Craig Brown perfecta, titulo The Great Mortdecai Moustache Mystery anno 1999 divulgata est. Uxor Margarita anthologiam fabularum ineditarum anno 2001 edere iussit, titulo The Mortdecai ABC. Pellicula ad illas mythistorias anno 2014 accommodatur, histrionibus Ioannes Depp, Gwyneth Paltrow, Ewan McGregor.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]