Cyriacus Benizelus

E Vicipaedia
Cyriacus Benizelus
Styliana Plumidace

Cyriacus Benizelus (Neograece Κυριάκος Βενιζέλος; mortuus Murniis anno 1883) fuit mercator instrumenti domestici, urbem Cydoniam habitans, et pater viri publici Eleutherii Benizeli.

Quidam asseverant Cyriacum Benizelum in insula Cythera natum in familia quae originem duxit ab urbe Myzethra Laconiae. Habuit quattuor fratres quorum tres mortui sunt dum res novae moventur in Graecia anno 1821; Monembasia eo anno a Graecis obsessa Cyriacus ipse iuvenis duce quodam Cretano ut secretarius ministravit. Deinde Murnias petivit insulae Cretae. Anno 1866, rebus novis in Creta motis, cum familia in insula Cythera fugit, anno 1869 autem in insula Syro; post tres annos Cretam revenit et in via Χάληδον Cydoniae officinam vel tabernam tenuit; eodem tempore domum ruralem habuit Murniis. Anno 1876 terram emit in vico Chalepa Cydoniae; ibi domum aedificavit habitationemque rursus mutavit anno 1880. Mortuus est Murniis anno 1883.

In matrimonium duxit Stylianam Plumidacem oppidi Therisi nativa; sex liberos genuit, scilicet Mariam, Helenam, Catherinam (illam anno 1880 in matrimonium duxit Constantinus Mitsotaces), Agathoclem, Eleutherium (anno 1864 natus), Euanthiam.


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.