Cyprinodontiformes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cyprinodontiformes
Aetas fossilium: Oligocaeno–Recens
Expression error: Unexpected < operator.

Expression error: Unexpected < operator.

Fundulus heteroclitus heteroclitus femina (summa dextra) et duo mares
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Chordata
Superclassis: Osteichthyes
Classis: Actinopterygii
Subclassis: Neopterygii
Infraclassis: Teleostei
Superordo: Acanthopterygii
Ordo: Cyprinodontiformes
L. S. Berg, 1940
Subordines

Aplocheiloidei
Cyprinodontoidei

Synonyma

Microcyprini Regan, 1909

Cyprinodontiformes sunt ordo piscium classis Actinopterygiorum, inter quos plerumque parvi aquae dulcis pisces, quorum multi, sicut Poeciliidae, in aquariis domesticis populo grati sunt. Arte coniunguntur cum Atheriniformibus et aliquando in eos ponuntur. Anglice ei toothcarps appellantur, quamquam ei revera non sunt cognati Cyprinidarum verarum (carps), quae ad superordinem Ostariophysos pertinent, cum Cyprinodontiformes in Acanthopterygios digeruntur.

Familiae Cyprinodontiformium in tres greges digeri possunt: viviparos et oviviviparos (quorum omnes species fetus vivos pariunt), et oviparos (quorum omnes species ova pariunt). Greges qui fetus vivos pariunt inter se ratione differunt qua fetus ad terminum feruntur intra corpus (oviviviparitas) vel sine ovi putamine includente (viviparitas). Phylogenetice autem unus ex duobus subordinibus (Aplocheiloidei) species oviparas proprie continet, sicut duo ex quattuor superfamiliis alii subordinis (Cyprinodontoidea et Valencioidea Cyprinodontoideorum). Viviparitas et oviviviparitas libere se evolverunt ex maioribus oviparis, oviviviparitas fortasse bis.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Fundulopanchax scheeli, Cyprinodontida familiae Aplocheilidarum.

Singuli huius ordines in duris circumiectis naturalibus habitant, sicut aquae salina vel calidissima, aqua generis mediocris, vel loci remoti ubi nulli alii pisces fiunt. Plerumque sunt omnivora, quae prope superficiem usitate degunt, ubi aqua oxygenio abundans cum incommodis circumiectorum compensat.

Hi pisces sunt parvi ad medium, oribus parvis, oculis magnis, una pinna dorsali, et curvata pinna caudali. Maxima species est Anableps dowi, quae ad 34 cm longa crescit,[1] sed minima, Heterandia formosa, est tantum 8 millimetra longa adulta.[2]

Systematica[recensere | fontem recensere]

ORDO CYPRINODONTIFORMES

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.discoverlife.org/mp/20q?search=Anableps+dowi&flags=col3:&res=320
  2. Parenti, Lynne R. (1998). Paxton, J. R., et W. N. Eschmeyer. ed. Encyclopedia of Fishes. San Diego: Academic Press. pp. 148–151. ISBN 0-12-547665-5  .
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyprinodontiformes spectant.


Cyprinodontiformes Haec stipula ad Cyprinodontiformes spectat. Amplifica, si potes!