Cyclus solaris
Cyclus solaris[1] definitur illo numero annorum quibus praeteritis anni dies calendarii in eundem diem hebdomadalem caderent. Is cyclus in Calendario Iuliano complectitur 28 annos, in Calendario Gregoriano autem 400.
Annus habet 365 dies vel 52 hebdomades, quae habent in toto 364 dies, et unum diem. Quisque septimus annus ergo haberet eandem congruentiam dierum calendariorum et dierum hebdomadalium si non esset quisque annus quartus annus intercalaris qui habet additum diem intercalarem. Propter hoc in calendario Iuliano quisque 28. annus congruentiam dierum et hebdomadalium et calendariorum repetit.
Sunt 28 anni quia:

Nonnulli anni intercalares calendarii Iuliani non iam sunt in calendario Gregoriano qui anni sunt 1700, 1800 et 1900. Solummodo quartus quisque annus intercalaris calendarii Iuliani iam est intercalaris in calendario Gregoriano sicut annus 2000. Quamobrem cyclus solaris calendarii Gregoriani complectitur 400 annos.