Cyatheales sunt ordo pteridophytorum subclassis Cyatheatarum classis Polypodiopsidorum.[1] Non omnibus Cyathealibus sunt eaedem proprietates morphologicae, sed data sequentiarum DNA monstrant ordinem esse monophyleticum. Nonnullis speciebus Cyathealium sunt formae arborum similes, sed aliis sunt rhizomata repentia. Nonnullis species in caulibus et foliis sunt squamae, sed aliis sunt pili. Plurimi autem Cyatheales in familias Dicksoniacearum et Cyatheacearum digeruntur, caulibus truncorum similibus ad 20 metra alti. Quoties forma arborea se in ordine evolvit et amisit obscurum est.[2]
- ↑ Cite error: Invalid
<ref> tag; no text was provided for refs named Koral-2007
- ↑ W. S. Judd, C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue, eds., Plant Systematics: A Phylogenetic Approach, ed. 3a (Sunderlandiae Massachusettae: Sinauer Associates, 2008).
- Hogan, C. Michael. 2010. "Fern." Encyclopedia of Earth. Vasingtoniae: National council for Science and the Environment.
- Large, M. F., et J. E. Braggins. 2004. Tree Ferns. Timber Press.
- Pryer, K. M., A. R. Smith, et J. E. Skog. 1995. Phylogenetic relationships of extant ferns based on evidence from morphology and rbcL sequences. American Fern Journal 85: 205–282.
- Smith, A. R., K. M. Pryer, E. Schuettpelz, P. Korall, H. Schneider, et P. G. Wolf. 2006. Formula:PDFlink Taxonomy 55(3): 705–731.