Cyathea dealbata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Silver fern
Inferius frontis latus et digiti humani
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Pteridophyta
Classis: Pteridopsida
Ordo: Cyatheales
Familia: Cyatheaceae
Genus: Cyathea
Subgenus: Cyathea
Sectio: Alsophila
Species: C. dealbata
Binomen
Cyathea dealbata
(G. Forster) Swartz, 1801
Synonyma
  • Polypodium dealbatum G. Forster, 1786
  • Cyathea tricolor Colenso, 1883
  • Alsophila tricolor (Colenso) Tryon, 1970

Cyathea dealbata (Maorice: kaponga et ponga), vulgo pteridophytum argenteum (Anglice: silver fern), est species cyathealium staturae mediae, in Nova Zelandia endemica,[1] ubi ea est commune civitatis culturaeque signum, inter gentes externas et ab ipso populo Novae Zelandiae.[2]

Hoc pteridophytum ad 10 m altum vel plus crescit, quamquam ei aliquando est forma serpens. Corona est densa, et frontes circa 4 m longi crescere solent, colore argenteo in lateribus inferioribus. Ob hunc colorem proprium, homines frontes ad expediendam ambulationem nocturnam tramitibus imponunt. Squamae sunt brunneae, saepe tortae et nitidae.[3]

Planta in Novam Zelandiam aevo Pliocaeno (abhinc circa annorum 5–1.8 milliones) advenit.[4] Ea nunc in praecipuis Novae Zelandiae insulis et in Insulis Chatham ad orientem habitat, plerumque in regionibus sub tenue silvarum sicciorum aulaeo et in scrub aperto. Viget in humo bene siccato, et statuta circumiectus sicciores tolerat. Sub denso silvarum maturarum aulaeo non augetur.

In cultura[recensere | fontem recensere]

Summatim, hoc pteridophytum fit unum ex notissimis Novae Zelandiae signis, post Apterygem, quamquam revera non est signum civitatis rite ascitum.[2]

Manus athletici quibus Cyathea dealbata est signum[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vocabulum Maorianum ponga in Anglica Novae Zelandiae sermone fit generale cyathealium nomen. Etiam ad ligna cyathealium spectat.
  2. 2.0 2.1 "Government and nation - National animal and flower". Te Ara Encyclopedia of New Zealand. 3 March 2009 .
  3. Large, M. F.; Braggins, J. F. (2004). Tree Ferns. Timber Press, Inc.. pp. 120–121. ISBN 0-88192-630-2  .
  4. Parsons, Stuart; et al. (2006). Biology Aotearoa. Pearson Education New Zealand. ISBN 1 877268 00 3  .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyatheam dealbatam spectant.

Formula:TaxonIds