Curtis Alexander Price

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Curtis Alexander Price, Eques (natus anno 1945 Springfield in urbe Missuriae[1]), est musicologus Britannicus.

Indigena Illinoesiae in Civitatibus Foederatis Americae, Price litteris studuit in Universitate Illinoesiae Meridionalis apud Carbondale (B.A.) et Universitate Harvardiana sub Ioanne Milton Ward (A.M., Ph.D., 1974). Annis 1974 ad 1979 in Universitate Vasintonia Sancti Ludovici docuit. In Britanniarum Regnum anno 1981 immigravit ut ibi Socius Guggenheim duos annos studeret et tunc in Collegio Regis Londinii doceret, in qua urbe ab 1995 ad 2008 fuit principalis Regiae Musicae Academiae et professor musicae in Universitate Londiniensi.

Price est administrator Musicae Britannicae, Musei Domus Handel, et Civici Archivi Soni, et est unus ex gubernatoribus Scholae Purcell. Cum in Collegio Regis Londinii esset principalis, academia facta est integra Universitatis Londinii pars, adiuvantes cum Schola Juilliard Novi Eboraci et aliis musicae scholis in gentibus externis coniunctiones evolvit, nonnulla archiva gravissima (in eorum numero Archivum Foyle Menuhin) adquisivit, et anno 2005 violinam "Viotti ex-Bruce" a Stradivario factum adepta est.

Anno 1985, Regia Musicae Sodalitas (Anglice: Royal Music Association) Clipeum Dent ei concessit. Anno 2005, Elizabeth II Regina eum creavit Equitem Praefectum Imperii Britannici (Anglice: KBE) honoris causa pro officia musica; dignitas equestris facta est substantiva in regio Indice Novi Anni 2006. A mense Octobre 2009, munus custodis Novi Collegii Oxoniae sustinet.

Price in matrimonium professorem Rhian Samuel compositorem duxit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Price, Curtis Alexander, et George Buelow, eds. 1979. Music in the Restoration Theatre: With a Catalogue of Instrumental Music in the Plays, 1665–1713. Studies in Musicology, 4. U M I Research Press. ISBN 9780835715119.
  • Price, Curtis Alexander. 1984. Henry Purcell and the London Stage. Cantabrigiae: Cambrighe University Press.
  • Price, Curtis Alexander. 1985. "Orpheus in Britannia." In Music and Context: Essays for John M. Ward, ed. Anne Dhu Shapiro, 264–277.
  • Price, Curtis Alexander, ed. 1986. Dido and Aeneas. Norton Critical Scores. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 9780393955286.
  • Price, Curtis Alexander, ed. 1993. The Early Baroque Era. Prentice Hall Professional Technical Reference. ISBN 9780132237932.
  • Price, Curtis Alexander, Robert D. Hume, et Judith Milhous. 2001. Italian Opera in Late Eighteenth-Century London: The King's Theatre, Haymarket, 1778–1791. Vol. 1. Oxford University Press. ISBN 9780198161660.
  • Price, Curtis Alexander, et Judith Milhous. 2005. The Impresario's Ten Commandments: Continental Recruitment for Italian Opera in London 1763–64. Royal Musical Association Monographs. Ashgate Publishing, Limited. ISBN 9780947854058.
  • Price, Curtis Alexander, ed. 2006. Purcell Studies. Cambridge Composer Studies. Cambridge University Press. ISBN 9780521032735.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Journal of the Royal Musical Association, 1984, 111(1):229–230; doi:10.1093/jrma/111.1.229.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]