Cuphonesia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cuphonesia
Κουφονήσια
Cuphonesia (Greece)
Cuphonesia
Cuphonesia
Positura
Positura maritima Aegaeum mare
Geographia physica
Archipelagus Cyclades
Area 26.025 km²
Altitudo maxima 114 m
Geographia politica
Civitas Graecia
Regio Aegaeum Australe
Demi Naxos et Cyclades minores
Locus medius Cuphonesia
Demographia
Numerus incolarum 376 (2010)[1]
Spissitudo 14 incolae per km²
Postscripta
Postscripta Insulae Graeciae
Tabula geographica
Situs insularum Cuphonesiorum in Cycladibus
Situs insularum Cuphonesiorum in Cycladibus

Cuphonesia (Graece Κουφονήσια) sunt tres insulae maiores una cum nonnullis insulis minoribus a Naxo ad austro-orientem versae, in catena insularum Cycladum inclusae. Pristinus demus praefecturae Cycladum ex administratione reformata anno 2010 est unitas popularis demi Naxi et Cycladum minorum in regione Aegaei Australis.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Porium, Cuphonesium Inferius

Cuphonesia e tribus insulis maioribus constant: Cuphonesium inferius, Cuphonesium superius et Ceros. Insulae ad parvas Cycladas orientales pertinent et a Naxo in austro-orientem, ab Amorgo in occidentem versus sitae sunt. Ceros, quae incolis caret, est situs archaeologicus protectus, ubi saeculo vicesimo numerosae artis Cycladicae res repertae sunt.

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Ceros

Cuphonesium inferius (Κάτω Κουφονήσι) prope Cuphonesium superius, Schoenusam et Cerum situm est insula 4.3 km², cui non sunt domus nisi paucae casae pastorales. Insulae monumentum maxime notum est ecclesia Panagiae in crepidine, ruinis antiquis inposita, aedificata est. Tantum piscates vel periegetici in parvo portu amoeno naves constituunt.

Cuphonesium superius (Άνω Κουφονήσι) est insula minima et densissime inhabitata Cycladum. In area 3.5 km² sunt 366 incolae, qui piscis capiendis et ex fere decem annis periegesi vivunt. Chora in litore austro-occidentali aspectum architecturae Cycladicae singularem praebet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Reperta archaeologica Cuphonesia iam temporibus praehistoricis inhabitata esse demonstrant. in Cuphonesio superiore tribus locis sepulcra, quae a Cultura Cycladum repetunt, attestata sunt. Prope Alonistra Cusuri, Tsavaris et Agrilia sepulcra inter annos 1970-1980 ab archaeologis investigata sunt.

Cuphonesia fortunas aliarum insularum Cycladum secuta sunt: Saeculo decimo tertio ad Dominium Nigropontis, postea ad Imperium Ottomanicum, ab anno 1829 demum ad novam Graeciae civitatem pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!