Cunabula Henrici V regis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Cunabula Henrici V regis" anno 1912 picta

"Cunabula Henrici V regis", in quibus infans Henricus de Monemuta sopiri asseveratur, filius Mariae de Bohun et Henrici Bolingbroke die 16 Septembris 1386 Monemutae natus, in hac urbe per multa saecula monstrabantur,[1] sed saeculo XIX medio ab hac urbe remota sunt.[2] Anno 1908 Londinii venditata sunt, pretio guineis 230, emptore Guidone Laking quo pro rege Eduardo VII egerit, et in castello Windsor deposita.[3] Ab anno 1912 iussu regis Georgii V cunabula in Museo Londiniensi servata sunt (sub tutela eiusdem Guidonis Laking). Museum eo tempore in Palatio de Kensington ordinabatur.[4]

"Cunabula Henrici V regis" Monemutae anno 1825 picta (Mirror of Literature)
Unam legis e paginis de
Monemuta
disserentibus

Monmouth - Monnow Bridge.jpg

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Mirror of Literature vol. 5 no. 121 (1 Ian. 1825) p. 9
  2. Old (1876)
  3. Wanganui Chronicle (16 Apr. 1908) Textus
  4. Kentucky New Era (4 Iun. 1912) Textus

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • William Watkins Old, "Historical Notices of the Cradle of Henry V" in Transactions of the Royal Historical Society vol. 4 (1876) pp. 231-259
  • Aymer Vallance, "Early Furniture, XV: Cradles and Beds" in Burlington Magazine vol. 24 (1914) pp. 288-289, 292-293