Cubes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cubes frictae foliis menthae ornatae.
Torta cubium limone ornata.

Cubis (-is, f. et pluralis cubes) est cibus Arabo-Levantinus ex purgurio sive oryza copadioque factus. Notissima cuius varietas torpedinis forma artocreatis cocta cum bubulum aut agninum minutale est. Alia cubium genera globuli aut tortae formam habere et in iuscello torreri coquique possunt.

Cubes usitatorum ciborum in coquina Levantina una sunt. Quae pervulgatae sunt in Syria, Libano, territoriis Palaestinis, Iordania, Iraquia, Turcia, Irania, Cypro, Aegypto, Paeninsula Arabica, Armenia, Israele et variis Americae Latinae civitatibus quae Syriacae et Libanensis diasporae partem per saeculum vicensimum iniens accepere, inter quas Brasilia, Columbia, Cuba, Respublica Dominicana, Honduria, Mexicum.