Crucigramma

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Crucigramma.

Crucigramma (-atis n) vel aenigmata (-orum n) reticulata est ludus litterarum. Crucigrammata recentia ordinaria formam quadratam ex quadratis nigris et claris constitutam habent.

Finis huius ludi est quadrata clara litteris complere ut verba efficiant. Ad illum propositum auctor crucigrammatis indicia suppeditat. Quidque ex quadratis claris unam litteram aut nullam continere potest. Quadratis autem nigris nullae litterae sunt, sed solum verba disiungere debent.

Quadrata, in quibus responsa incipiunt, numeratur a sinistra ad dextra et ab summa crucigrammatis ad fundum huius. Multa crucigrammata indicia post crucigrammatam enumerant (cum quadrato ubi verbum incipit). Etiam illa sunt quae indicia in quadratis nigris ipsis suppeditant.

Genera crucigrammatum[recensere | fontem recensere]

Multa genera indiciorum sunt, exempli gratia:

  • Indicium est verbum ipsum in linguam aliam versum. Hoc genus crucigrammatis ad linguam discendum utillimum est.
  • Indicium est alium verbum eundem sensum habens.
  • Indicium verbi petiti significationem sententia tota sed illustri explicat.
  • Indicium sensum sententia occulta utens explanat.
  • etc.

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1913 acta diurna New York World hoc aenigma ab Arthuro Wynne creatum publicant, quae multas proprietates crucigrammatis moderni habuit. Postea aenigmata reticulata illius generis pars hebdomadalis actorum diurnorum New York World erat. Hoc aenigmata saepe primum crucigramma et Wynne inventor illius generis aenigmatis fuisse proferitur.

Primus liber crucigrammatibus anno 1924 ab Simon and Schuster editus est. In Britanniarum Regno acta diurna Sunday Express prima aenigmata reticulata Britannica die 2 Novembri 1924 publicaverunt.

Hebdomada Aenigmatum est periodicum Latinum crucigrammatum aenigmatumque Latine scriptum et per interrete libere emissum. 

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Crucigrammam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg