Croissant

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Croissant.jpg

Croissant (i.e. 'luna dimidia' Francice) est cuppedo panicea e farina cum faece butyroque in formam lunae crescentis aut corniculi confecta. Sicut pastilla aliaque crustula comedi solet inter ientacula. In Francia saeculo undevigesimo a paneficis inventus his diebus in toto terrarum orbe est pervagatus. Venditur quoque socolata aut carne caseoque impletus.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!