Crispianus Passaeus

E Vicipaedia
Thomae Scott effigies (1624)
Wikidata Crispianus Passaeus
Res apud Vicidata repertae:
Crispianus Passaeus: imago
Crispianus Passaeus: imago
Nativitas: 1564; Arnemuiden
Obitus: 6 Martii 1637; Traiectum ad Rhenum
Patria: Nederlandia

Crispianus Passaeus (vulgo: Crispijn van de Passe; ad Arnemuiden anno 1564 natus; Traiecti ad Rhenum die 6 Martii anno 1637 mortuus) saeculi aurei chalcographus, pictor ac delineationi peritus artifex Nederlandicus fuit.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Simonis, Wilhelmi, Magdalenae e Crispini pater et Crispini III avus[1], probabiliter Theodorici Coornhert discipulus fuit[2][3]. Antverpiae laboravit de 1580 usque ad 1588[1], ubi, anno 1585, Sancti Lucae Societatis comes, qualis magister chalcographus, factus est[2][3]. Postea, ob Antverpiae occupationem Hispanica[4] et Anabaptistarum religionem suam[5], Aquisgrani de 1588 usque ad 1589, Coloniae Agrippinae de 1589 usque ad 1611[1], ubi eius domum editoriam condidit[4] et Magd. Bock in matrimonium duxit[3], Lutetiae ac Francofurti ad Moenum[2] et denique Traiecti ad Rhenum de 1611 usque ad 1637 laboravit[1]. In hac urbe, anno 1613 civitate adepta[3], continuavit laborare prospere, qualis libri editor ac chalcographus, filii et Arnoldus Buchelius adiuvantes[4]. Anno 1636 viduam Sebastiaengen Herdrikdr. van Asch in matrimonium duxit[3]. Eius filii negotium extenderunt locis peregrinis quoque: Lutetiae, Londinii (Hans Woutneel adiuvans[5]) et Hafniae[4]. Crispiano mortuo, annis insequentis filii mortem obierunt excepto Crispino, qui, Amstelodamum migrato, familiae negotium prosecutus est etiamsi minus prospere[4].

Crispianus praecipue nobilium Europaeorum[5] effigies[1], Ioannis vel Hieronymi Wierix modo[2], sed etiam argumentorum religiosorum, figuratorum et de mytho imagines, ac libros perfecit[5]. Ob eius rationem, Harlemi scholae sectator putari potest[2]. Eius opera Petrum Adamsen adduxerunt[1].

Cum litteris CVP et PCV, nexilibus quoque, eius opera obsignabat[1].

Filii Wilhelmus, Magdalena[1] ac Crispinus[2], Ioannes Gelle, Petrus Isselburg[1] et, probabiliter, etiam Cornelius Bloemaert II eius discipuli fuerunt[3].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Crispianum Passaeum spectant.
  • Crispianus Passaeus in Artnet (Anglice)