Criobolium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Tempore imperii Romani criobolium erat sacrificium arietis Cybelae Attidique ab archigallo peractum. Genitalia ("vires") victimae eximebantur et deae consecrabantur. Genus quoddam initii etiam erat criobolium et crioboliati - sic enim appellabantur qui criobolium perceperant- aras inscriptas in memoriam facti statuere consecrareque solebant. Saepe simul cum taurobolio perficiebatur, nonnumquam etiam, ut videtur, separatim. Difficile scitu est hodie cur alias taurobolium, alias criobolium potius electum sit.

Eadem quae de taurobolio etiam de criobolio dici possunt.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Robertus Duthoy, The taurobolium : its evolution and terminology, Lugduni Batavorum, E.J.Brill, 1969. (Etudes préliminaires aux religions orientales dans l'Empire romain  ; t.10).

Vide etiam[recensere | fontem recensere]