Cretenses semper mendaces

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri" (Graece Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται, κακὰ θηρία, γαστέρες ἀργαί: Vorsokr. 68 B 1) est versus saepius ab antiquis citatus, Oraculis Epimenidis a quibusdam adscriptus. Sententia inter philosophos posteriores nomine "Paradoxi Epimenidei" recipitur.

Verba primus citat Callimachus (sed sine indicatione auctoris): is enim in Hymno in Iovem, de loco nativitatis Iovis inter Arcadum et Cretensium reclamationes se dubitare fingens, Arcadiam selegit quia Κρῆτες ἀεὶ ψεῦσται "Cretenses semper mendaces" sint; qua ratione et sepulchrum Iovis erexerint, Iove re vera semper vivente.[1] Locum Callimacheum refert Gaetulicus poëta in epigrammate, sepulchrum Astydamae Cydonii a Cretensibus erectum esse fingens, iam bis mendacibus; Iovem enim semper vivere admittitur, cadaverque Astydamae in naufragio mortui nusquam reperturum.[2] Versum Epimenideum totum citat Paulus in Epistula ad Titum, vati Cretensi sine nomine attribuens. Textus in versione Vulgata sic sonat: "Dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Testimonium hoc verum est."[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]