Cremifanum (commune)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Insigne Tabula geographica
Insigne Cremifani Situs Cremifani
Nomen Latinum: Cremifanum[1]
Nomen Theodiscum: Kremsmünster
Nomina Latina alia: Cremisa, Cremissa, Chremimonasteriensis vicus, Cremsmustuorensis vicus, Cremisanum.
 
 
Abbatia Cremifanensis, aspectus a meridie
Kremsmuenster Abbey South.jpg
 
 
Indicia fundamentalia
Civitas: Austria Superior
Circulus: Kirchdorf ad Cremisam
Coordinata geographica: 48° 03′ 18″ Sept., 14° 07′ 51″ Ort.
Altitudo: 226 supra mare
Area: 42.1 km²
Numerus incolarum: 6440 (tempus 31.12.2005)
Spissitudo incolarum: 153 incolae per km²
Coniunctio communium cum: communibus quae sunt haec:
* Praeneste (Italia)
Numerus cursualis: 4550
Praefixum telephonicum: 07583
Nota autocineti: KI
Nota magistratus communalis: 40907
UN/LOCODE:
NUTS-Regio: AT314
Inscriptio cursualis magistratus: Rathausplatz 1
Pagina interretialis: www.kremsmuenster.at
Res politicae
Magister civium : Gerhard Obernberger (Factio Popularis Austriaca)
Numerus consiliariorum: 31
Electi sunt anno: 2009
Membra consilii: 6 SPÖ, 20 ÖVP, 3 FPÖ,
2 BL

Cremifanum (Theodisce: Kremsmünster) est commune (cum titulo insigni „Marktgemeinde“, i.e. commune mercatus) Austriae Superioris 6435 incolarum (die 1 Aprilis 2009). Cremifanum in circulo Kirchdorf ad Cremisam situm est.


Historia[recensere | fontem recensere]

Abbatia Cremifanensis, quae in clivo super medio foro sedet, monasterium Benedictinum est, anno 777 a Tassilone III., duce Bavariae, fundatum. Anno 1299 vicus Cremifanum primo in litteris apparet. Anno 1489 ab imperatore Friderico III. ad mercatum elevatus est. Gymnasium monasterii inter scholas antiquissimas Austriae numeratur. Observatorium monasterii annis 1748-1759 erectum primum caeliscalpium Europae dicitur [2]. Anno 1910 Cremifani prima electrificina aedificata est.


Insigne[recensere | fontem recensere]

Descriptio: In viridi niger aper prosiliens, rubris ungulis oreque, dentibus argenteis, aureo venabulo fracto transfixus, e rubro vulnere sanguinem fundens.

Insigne legendam fundatoriam Cremifanensem revocat narrantem ducem Tassilonem III. monasterium ad Cremisam (quare Cremifanum) illo loco condidisse, ubi filius Guntherus, a dentibus apri, quem venabulo sauciavisset, percussus e vita decessisset.

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Coniunctio cum communi Praenestino non decreto sancita, sed in veneratione utriusque communis erga Sanctum Agapitum martyrem, qui olim Praenesti cruciatus nunc in Abbatia Cremifanensi requiescit, fundata est, qua de causa crebrae peregrinationes visitationesque huc illuc fiunt.

Visu digna[recensere | fontem recensere]

  • Abbatia Cremifanensis: scholam ab anno 1549 pro publico apertam sustentat, praeterea bibliothecam libris antiquis (inter quos ca. 700 manuscriptis et multis incunabulis) locupletem, museum ad artes et alterum ad historiam naturalem (in observatorio sito) spectantes possidet. Thesaurus notissimus monasterii est Calix Tassilonis ut dicitur.
  • Ecclesia abbatialis (cum sepulcro medievali Guntheri, filio legendario ducis Tassilonis III.)
  • Observatorium monasterii
  • Piscina monasterii, splendidum opus porticibus circumdatum, a Carolo Antonio Carlone (1692) et Jacobo Prandtauer (1717) erectum.
  • Ecclesia Kirchberg: inter pulcherrimas Austriae Superioris ecclesias artis Rococo (aedificata 1753/54) numeratur.
  • Ecclesia Calvariae (Kalvarienbergkirche): arte barociana, 1736-38, aedificata a Ioanne Michaele Prunner, pictura altaris a Bartolomeo Altomonte.
  • Ecclesia peregrinationis Sanctae Crucis (Heiligenkreuz): 1687-90, aedificata a Carolo Antonio Carlone.
  • Castellum Kremsegg: Museum instrumentorum artis musicae
  • Domus iudicis („Marktrichterhaus“) et aliae domus magnae vestustatis, imprimis in "vico dominorum" (Herrengasse).
  • Theatrum („Theater am Tötenhengst“): Antiquissimum theatrum laicorum Austriae
  • Piscinae nomine Schachen („Schachenteiche“): Piscinae 3 km a Cremifano septentriones versus in silvis sitae, anno 1555 fossae sunt, ut palustria siccarentur. Regio circa piscinas huius temporis est area avibus protegendis magni momenti.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Marktgemeinde Kremsmünster (Ed.), Markt Kremsmünster 1489-1989, Cremifani 1989

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cremifanum est nomen Latinum usitatum a tempore barociano usque ad hunc diem, cf. Cremifanum 777-1977: Festschrift zur 1200-Jahr-Feier des Stiftes Kremsmünster, Lentiae 1977. Ad alia nomina Latina vide J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861) Textus apud archive.org (Textus apud Google Books)
  2. Volker Witt, 250 Jahre Sternwarte Kremsmünster. In: Sterne und Weltraum 6/2008, p. 80-85

Nexus externi[recensere | fontem recensere]