Crater Eurytii

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Convivium Eurytii et Heraclis. Nomina videntur [ΤΟΞΟΣ], ΚΛΥΤΙΟΣ, ΔΙΔΑΙΟΝ, ΕΥΡΥΤΙΟΣ, ϜΙΦΙΤΟΣ, ϜΙΟΛΑ, ΗΕΡΑΚΛΕΣ. "Crater Eurytii" (E 635) Lutetiae in Museo Lupariensi
Suicidium Aiacis, ab Odysseo et Diomede visum. Nomina olim videbantur ΔΙΟΜΕΔΕΣ, ΟΔΥΣΕΥΣ, ΑΙϜΑΣ. "Crater Eurytii" (E 635) Lutetiae in Museo Lupariensi

"Crater Eurytii"[1] (Francogallice cratère d'Eurytios; taliter et aliis linguis) est crater columnaris operis Corinthiaci, anno circiter 600 a.C.n. confectum, cuius picturae principales convivium Eurytii et Heraclis describunt. Videntur et litteris Corinthiacis nominantur viri sex reclinantes, Heracles (qui cultellum gerit), "Eurytius" rex Oechaliae filiique Iphitus, Toxeus, Clytius, Didaeon, atque filia Iole, quae timens iuxta Heraclem stat.

Videntur etiam praeparatio carnium, exercitatio equorum, suicidium Aiacis.

Crater in sepulcro iuxta Caere Vetus Etruriae repertus est. Saeculo XIX in collectu Ioannis Petri Campana ostentatus est. Hodie apud Museum Lupariense sub siglo E 635 servatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Alexandra Alexandridou, The Early Black-Figured Pottery of Attika in Context (c. 630-570 BCE) (Lugduni Batavorum: Brill, 2010) pp. 67-68 (Paginae selectae apud Google Books)
  • Darrell A. Amyx, Corinthian Vase-Painting of the Archaic Period (Berkeley: University of California Press, 1988) p. 147
  • E. Buschor, Greek vase-painting (Londinii: Chatto & Windus, 1921) pp. 72-75, 79 Textus apud archive.org
  • Malcolm Davies, ed., Sophocles: Trachiniae (Oxonii, 1991) pp. xxxiv-xxxvii
  • Susanna Sarti, Giovanni Pietro Campana (1808-1880): the man and his collection (Oxonii: Beazley Archive) Epitome et catalogus
  • Nigel J. Spivey, "Ajax in Etruria" in Atti e memorie della Società Magna Grecia 3a ser. (1992) pp. 233-242
  • Nigel J. Spivey, "Volcanic Landscape with Craters" in Greece & Rome 2a ser. vol. 54 (2007) pp. 229-253 (praecipue "A case study: the 'Eurytios krater'", pp. 233-236) JSTOR
  • F. T. Welcker, "Ercole ospite in casa di Eurito re d'Oichalia" in Annali dell'Istituto vol. 31 (1859)

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]