Cosmas (presbyter)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paginae ultimae manuscripti Слово на еретикы препрѣніе ("Tractatus contra haereticos"): Bibliotheca Nationalis Serbica

Cosmas (floruit saeculo X exeunte) fuit presbyter in Bulgaria et auctor sermonis de haereticis praecipue Bogomilis sub titulo Слово на еретикы препрѣніе ("tractatus contra haereticos") servati. Hoc opus Caesare Petro I iam mortuo compositum est (qui anno 969 obiit) sed Ioanne Exarcho etiam vivente (qui anno circiter 890 natus est, anno obitús incerto).[1] Presbyter Ieremias, qui libros apocryphos vel haereticos scripserit, sive discipulus sive et filius fuit Cosmae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Puech et Vaillant (1945) pp. 19-24; Obolensky (1948) pp. 268-270

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dmitri Obolensky, The Bogomils: a study in Balkan neo-Manichaeism (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1948) pp. 117-138, 268-270
  • M. G. Popruženko, Козма Пресвитер, болгарский писатель Х века. Serdicae, 1936 (Slavonice)
  • H.-C. Puech, A. Vaillant, Le traité contre les Bogomiles de Cosmas le Prêtre. Lutetiae, 1945 (Francogallice)
  • V. N. Zlatarski, "Сколько бесед написал Косма Пресвитер?" in Sbornik statej v čest' M. S. Drinova (Charcoviae, 1904)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!