Corus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Corus (-i, m.)[1] est mensura voluminis Hebraica ad 30 modios aequalis.

Tempore nostro idem verbum adhibetur e.g. Neograece (κόρος) sicut unitas mensurae voluminis ad 100 pedes cubicos et ad 2,83 metra cubica aequipollens. Est crebro in usu velut unitas mensurae amphorati navalis et non confundendus est cum tonna, unitate mensurae massae (et ectopismatis ipsarum navium).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "'Tu vero quantum debes?' Qui ait, 'Centum coros tritici:'" Evangelium secundum Lucam 16.7 versione Vulgata. Vide "corus" in Alexander Souter, A Glossary of Later Latin to 600 A.D. (Oxonii: Clarendon Press, 1949. ISBN 0198642040)