Corpusculum Pacinianum

E Vicipaedia
(Redirectum de Corpusculus Pacinianus)
Salire ad: navigationem, quaerere
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Diagrammaticus sectionalisque cutis aspectus (Anglice)

Corpusculum Pacinianum est in cuti terminus nervorum qui tactus pressum motumque frequentiarum rapidarum sentiunt et sunt unum ex quattuor maioribus mechanoreceptoris generibus.

Structura[recensere | fontem recensere]

Physiologiā corpuscilis Meissnerianis similes, corpusculi Paciniani sunt cellulis Merkelianis et corpusculis Meissnerianis maiores et pauciores (Kandel, Schwartz, et Jessell 2000).

Omne corpusculum Pacinianum est ovatum, circa 1 mm longum. Totum corpusculum abs corio texturae conectivae involvitur. Ei sunt 20 ad 60 lamellae concentricae fibrata textura conectiva et fibroblastis compositae, a materie gelatinosa separatae. Lamellae sunt tenuissimae planaeque cellulae Schwannenses modificatae. In medio corpusculo est bulbus interior, cavum liquore plenum et singulo adferenti terminus nervosus non myelinatus.

Opus[recensere | fontem recensere]

Corpuscula Paciniana maiora pressus frequentiaeque mutationes inveniunt. Deformatio in corpusculo potentiales actionis canalibus iontis natrii sensilibus pressūs in membrana axonis aperiendo generat.

Nomenclatura[recensere | fontem recensere]

Corpusculum Pacinianum pro suo repertore, Philippo Pacini, anatomicus Italicus, appellatus est. Vox corpusculum Golgi-Mazzoni (ab organo Golgi distinctus) adhibetur ad structuram similem, solum in extremis digitis inventis, describendam.

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

References[recensere | fontem recensere]


Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kandel, Eric R., James H. Schwartz, et Thomas M. Jessell, editores. 2000. Principles of Neural Science. Novi Eboraci: McGraw-Hill, Health Professions Division. ISBN 0-8385-7701-6.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]