Corpus of Maya Hieroglyphic Inscriptions

E Vicipaedia

Corpus of Maya Hieroglyphic Inscriptions (Corpus Inscriptionum Hieroglyphicarum Maiensium) est editio omnium inscriptionum Maiensium aut incisarum aut scriptarum, quae notae sunt. Hoc magnificum hereditatis epigraphicae Maiarum monumentum ex novem tomis foliorum integrorum constat, a Museo Peabody Universitatis Harvardianae prolato. Quodque volumen seriei in tribus fasciculis consistit, qui situm singularem vel gregem situum vicinorum investigat, atque tabulas praebet cuiusque loci cum adumbrationibus quae locos aedificiorum et aliarum rerum archaeologicarum maximi momenti intra quodque situm monstrant.[1]

Propositum quod corpus profert a Ioanne Graham (n. 1923), exploratore et archaeologo Britannico, anno 1968 conditum est, qui director editionis usque ad 2004 mansit.[2] Director hodie est Barbara W. Fash.[3]

Fasciculi et res[recensere | fontem recensere]

  • 1. Praefatio.
  • 2-1. Naranjo.
  • 2-2. Naranjo, Chunhuitz, Xunantunich
  • 2-3. Ixkun, Ucanal, Ixtutz, Naranjo
  • 3. Yaxchilan.
  • 4-1. Itzimte, Pixoy, Tzum
  • 4-2. Uxmal.
  • 4-3. Uxmal, Xcalumkin
  • 5-1. Xultun
  • 5-2. Xultun, La Honradez, Uaxactun
  • 5-3. Uaxactun
  • 6. Tonina.
  • 7-1. Seibal
  • 8-1. Coba
  • 9-1. Piedras Negras
  • 9-2. Tonina

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Publications, apud peabody.harvard.edu (Corpus of Maya Hieroglyphic Inscriptions).
  2. Oasis in Bibliotheca Harvardiana, apud oasis.lib.harvard.edu.
  3. Situs publicus, apud peabody.harvard.edu (Corpus of Maya Hieroglyphic Inscriptions).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Graham, Ian, ed. 1975–. Corpus of Maya Hieroglyphic Inscriptions. Cantabrigiae, Massachusettae: Peabody Museum of Archaeology and Ethnology, Harvard University. 9 voll. usque ad praesens.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

  • Situs publicus, apud peabody.harvard.edu (Corpus of Maya Hieroglyphic Inscriptions)
Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!