Cornificia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Si sororem Marci Aurelii quaeris, vide s.v. Annia Cornificia Faustina.

Cornificia (nata circa 85 a.C.n., anno fere 40 defuncta) fuit poetria et epigrammataria Romana.

Ea ultimo Rei Publicae pertinuit, filia Quinti Cornificii et soror Cornificii poetae, praetoris, auguris,[1] uxor cuiusdam Camerii, fortasse eiusdem quem Catullus carmine 55 commemorat.[2]

Monumentum Cornificiae fratrisque Romae superest, ita inscriptum:

CORNIFICIA Q. F. CAMERI Q. CORNIFICIUS Q. F. FRATER PR. AUGUR
Corpus Inscriptionum Latinarum 4.1300a

Honores Cornificii fratris, inscriptione patefacti, insignem familiae dignitatem indicant.

Opus[recensere | fontem recensere]

Omnibus operibus perditis,[2] fama praecipue de Chronico Hieronymi pendet:

A Cornificius poeta a militibus desertus interiit, quos saepe fugientes 'galeatos lepores' appellat. Hujus soror Cornificia, cuius insignia exstant epigrammata.
Hieronymi, Chronicon, sub annis 43–40

Quod dictum significare videtur opera iam 400 annos post auctricem defunctam legi et magni haberi.

Cornificia 106 mulieribus interest Boccatii De Mulieribus Claris libro:

et Cornificio germano fratri, eiusdem evi poete insigni, eque esset illustris in gloria. Nec contenta tantum tam fulgida facultate valuisse, verbis—reor—sacris inpellentibus Musis ad describendum heliconicum carmen sepissime calamo doctas apposuit manus, colo reiecto, et plurima ac insignia scripsit epygramata .... Potuit hec, nature non abiectis viribus, ingenio et vigiliis femineum superasse sexum, et sibi honesto labore perpetuum quesisse nomen....
– Boccatii, De Mulieribus Claris caput 86

Humanistria et mulierum defensor Laura Cereta litteris ad Bibulum Sempronium de Cornificia scripsit:

Adde Cornificiam Cornificii Poetae germanam, cuius natus in litteras amor tantas artes acquisiit, ut & diceretur Castalio latice nutrita, & epigrammata descripserit Heliconiis floribus omni loco semper amoena.
Laura Cereta, Epistulae 65

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Corpus Inscriptionum Latinarum, 6:1300a.
  2. 2.0 2.1 Ioanna Stevenson: Women Latin Poets: Language, Gender, and Authority from Antiquity to the Eighteenth Century (Oxford University Press, May 2005, p. 34), ISBN 978-0-19-818502-4.