Cornelius Vadim Tudor

E Vicipaedia
Wikidata Cornelius Vadim Tudor
Res apud Vicidata repertae:
Cornelius Vadim Tudor: imago
Cornelius Vadim Tudor: imago
Nativitas: 28 Novembris 1949; Bucaresta
Obitus: 14 Septembris 2015; Bucaresta
Patria: Romania

Memoria

Sepultura: Ghencea Cemetery
Cornelius Vadim Tudor

Cornelius (Dacoromanice Corneliu) Vadim Tudor (natus die 28 Novembris 1949 Bucarestae; mortuus die 14 Septembris 2015) scriptor, diurnarius atque vir publicus Dacoromanicus fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Annis 1967 - 1971 apud Universitatem Bucarestensem philosophiae studebat. Deinde poeta et diurnarius res gestas dictatoris communistici Nicolai Ceauşescu in caelum tollebat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Post regimen communisticum anno 1989 depositum Tudor factionem novam condidit, cuius praeses ab anno 1991 est. Factio Romania Magna et consilia communistica et nationalista miscet et saepe minoritates ut Iudaeis et Zingaris crimini dabat, si qua difficultas in Romania exsistit. Praeterea flagitat, ut partes Romaniae post Bellum mundanum secundum demptae patriae iterum consociantur. Annis 1992 - 2008 senator Romaniae fuit et annis 2000, 2009 et 2014 frustra candidatus praesidis rei publicae fuit. Anno 2008 factio eius in parlamentum non rediit, sed anno 2009 legatus ad Parlamentum Europaeum electus est, neque autem anno 2014 iterum electus est[1]. Quamquam anno 2013 aliqui sodales eum praesidem factionis deponere conati sunt[2][3], die 28 Novembris 2014 a iudicio in hunc magistratum restitutus est[4].

Familia[recensere | fontem recensere]

Uxorem duxit atque duas filias habuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]