Cordia subcordata

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cordia subcordata
Flos et fructus Cordiae subcordatae
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: (inordinatus)
Familia: Boraginaceae
Genus: Cordia
Species: C. subcordata
Binomen
Cordia subcordata
Lam.[2]

Cordia subcordata est species arborum florentium familiae Boraginacearum, in Africa occidentali, Asia Meridiana, Asia Meridio-Orientali, Australia septentrionali, et Insulis Pacificis endemica.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

C. subcordata ad 7–10 m alta crescere solet, sed ad 15 m crescere potest. Folia sunt ovata ad 8–20 cm longa et 5–13 cm lata.[3]

Flores[recensere | fontem recensere]

Flores sunt tubulares, ad 2.5–4 cm in diametro latae, quae cymas vel paniculas formant.[3] Petala sunt aurantiaca, et sepala sunt viridia diluta. Plantae per annum florescunt, sed plurimi flores vere producuntur.[4]

Fructus[recensere | fontem recensere]

C. subcordata fructum per annum producit. Fructus sunt globosi, 2–3 cm longi, et maturi lignei. Quisque fructus continet quattuor aut pauciora semina 10–13 mm longa. Fructus sunt leves et ab aestibus marinis longe fluitari possunt.[3]

Habitatio[recensere | fontem recensere]

C. subcordata est arbor litoralis.

Usus[recensere | fontem recensere]

Semina sunt edulia et tempore famis comesa sunt. Omnes plantae partes facile utuntur, unde planta in Papua Nova Guinea appellatur arbor kerosini (Anglice: kerosene tree).[3] Lignum arboris, cui est gravitas specifica 0.45, est molle, firmus, facile fabricatum,[4] et isopteris resistens. In Havaiis, lignum adhibetur ad facienda utensilia et cratera parva (ʻumeke) et magna (ʻumeke lāʻau). Flores pro lei adhibentur, et ex foliis extrahitur fucus pro textilibus (kapa) et lineis piscatoriis (aho).[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. World Conservation Monitoring Centre (1998). Cordia subcordata. In: IUCN 1998. IUCN Red List of Threatened Species. Downloaded on 02 March 2010.
  2. 2.0 2.1 "Cordia subcordata Lam.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 2005-11-09 
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Formula:Cite paper
  4. 4.0 4.1 Allen, James A. (2003-01-01). "Cordia subcordata Lam." (PDF). Tropical Tree Seed Manual. Reforestation, Nurseries & Genetics Resources  Formula:Dead link

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cordia subcordata spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Cordia subcordata apud Vicispecies.