Convivium Alexandri Magni novissimum
E Vicipaedia
Convivium Alexandri Magni novissimum istud fuit, Babylone die 16 Daesii 323 a.C.n. celebratum, in quo Alexander aegrotavit et post aliquos dies mortuus est.
Fontes de hoc convivio [recensere]
- Aristobulus, De rebus Alexandri Magni (apud Plutarchum, "Vita Alexandri" 75)
- Cum autem splendido convivio Nearchum accepisset, ac pro more suo a cena lotus cubitum ire vellet, a Medio exoratus est ut ad eum comissatum iret; ibi cum insequentem diem totum potando exegisset, febricitare coepit. Quae enim de epoto Herculis scypho, utque repente tanto correptus sit dolore ac si hasta dorsum esset transverberatus, a nonnullis scribuntur, ea ficta sunt ab iis, qui grandi veluti fabulae exitum tragicum et miserabilem attexendum putaverunt. Aristobulus eum febri saeva laborantem, cum vehementer sitiret, vinum bibisse scribit, inde in phrenesin incidisse ac mortuum postrema Daësii mensis die.
- Ephemerides Alexandri Magni
- Ephippus Olynthius, De morte Alexandri et Hephaestionis (apud Athenaei Deipnosophistas 434a; traductore Carolo Mullero)
- Bibebat plurimum etiam Proteas Macedo, ut scribit Ephippus in libro De Alexandri et Hephaestionis sepultura, robustoque corpore vitam traduxit, quamvis se strenue in bibendo exercuisset. Alexander igitur aliquando, cum poculum poposcisset bicongium, bibens propinavit Proteae; quod ille sumptum, multis laudibus regem prosecutus, ebibit plaudentibus cunctis. Et haud multo post idem poculum poscens Proteas, rursusque bibens propinavit regi. Alexander vero, accepto poculo, hausit quidem fortiter, at perferre non potuit, sed relinatus in pulvinar, e manu dimisit poculum. Et ex eo tempore morbo correptus obiit, cum infensus ei esset (ut ait idem auctor) Bacchus, quod patriam ipsius Thebas oppugnasset.
- Nicobule (apud Athenaei Deipnosophistas 434c et 537d; versio Caroli Mulleri))
- Nicobule, aut is qui huic libros illos supposuit, ita scribit: "Apud Medium Thessalum cenans Alexander, cum viginti una essent convivae, omnibus propinavit et ab omnibus vicissim propinationes accepit: deinde e convivio discedens paullo post quieti se dedit."
- Nicobule ait inter cenandum musicos et ludiones omnes oblectare solitos regem, et in novissima cena ipsum Alexandrum episodium aliquod ex Euripidis Andromeda quod memoria tenebat, tragoedorum more declamitavisse, et merum sedulo propinantem ceteros quoque ad bibendum coëgisse.
- Historia fabulosa Alexandri ("Pseudo-Callisthenes") 3.31-32
- "Liber de morte Alexandri Magni" (Epitome Mettensis) 97-99
- [... Inter convivas fuerit Holcias ...]
Bibliographia [recensere]
- Adolf Ausfeld; Wilhelm Kroll, ed. Der griechische Alexanderroman (Lipsiae: Teubner, 1907. Textus) pp. 203-209
- Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) vol. 2 pp. 261-262 n. 4
- W. Heckel, The Last Days and Testament of Alexander the Great. Stutgardiae, 1988 (Historia. Einzelschriften, 56)