Convivium (Dantes)
E Vicipaedia
Convivium est compendium scientiae et philosophiae quod Dantes Alagherius annis 1304–1307 scribebat. Nomen operis librum monstrat esse "cibum sapientiae," quod Dantes, lingua Italiana usus, iis offerre volebat qui, variis de causis, operibus Latinis studere non possent. Maxime excusatione dignos Dantes putat eos qui, cum habeant sapientiae cupiditatem, tamen ob curas familiares et civiles docti fieri non possent.
Convivium ex quattuor tractatibus constat, in quibus tria carmina explanantur; opus interruptum est, cum reliqui undecim tractatus nondum scripti sunt.
Nexus externi [recensere]
- Liber Anglice a Philippo Henrico Wickstool conversus, apud Internet Archive
- Liber Anglice a Ricardo Lansing conversus: Etext
| Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |