Constructio (grammatica)

E Vicipaedia

Constructio[1] est verborum conlocatio sive sententiam sive syntagma efficiens. Sed constructio grammatica, quamquam generaliter ad formanda syntagmata et sententias pertinet, tamen saepe ad subtiliores verborum conlocationes refertur. Syntaxis linguae naturalis variis constructionibus scatet, nec expedit ad unam omnes hic tractare. Exemplo constructionum Latinarum shae sunt:

  1. complementa verborum
  2. enuntiata finita coniunctionibus subordinativis (cum, ut, quod etc.) sententiae principali subnexae
  3. constructiones infinitivales sicut infinitivus prolativus, accusativus cum infinitivo, nominativus cum infinitivo
  4. participium coniunctum
  5. ablativus absolutus.

Complementa verborum[recensere | fontem recensere]

Multa verba sensibus variant, prout variant circumiacentia completiva. Proferatur exempli gratia verbum consulendi: cum ab aliquo consilium petitur, accusativo casu utendum est, sicut hic:

De officio num quis haruspicem consulit.    (Cic. Div. 2.11)

Cum autem de aliquo aut aliqua re cura habetur, consulendi verbum dativum regit, ut hic:

Consul est, qui consulit patriae.    (Cic. De or. 2.165)

Itaque variae significationes efficiuntur circumiacentium complementorum varietate. Constructiones grammaticae saepe ex complementis principali iunctis efficiuntur. De ғᴏʀᴍᴜʟᴀ ᴄᴏᴍᴘʟᴇᴛɪᴠᴀ agitur, cum complementa verborum ad eundem campum semanticum pertinentium eundem exigunt casum. Verba resistendi (adversor, obsisto, obsto, officio, reluctor, renitor, repugno, resisto) ei cui resistitur per dativum iungitur:

Nihil ... huic disputationi adversatur    (Cic. Div. 2.34)
Non est hostis qui consuli armatus obsistit.    (Cic. Phil. 8.6)
Quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat.    (Liv. 3.11.13)
Ita continuae navigationi etesiae reluctantur    (Plin. Ep. 10.15.1)
Quo magis urinam expellit, minus siti resistit    (Plin. Nat. 23.38)

Verbum contra dicendi adhuc apud Ciceronem accusativum exigit, cum apud Tacitum hoc verbum videamus iam secundum figuram completivam ordinatum esse:

Et eorum enumeratio et cum iis, quos contra dicas, comparatio    (Cic. Inv. 2.114)
Erant quibus contra dicerem, ..., nisi iam dies esset exactus.    (Tac. Dial. 42.1)

Enuntiata subordinata[recensere | fontem recensere]

Enuntiata quae enuntiato principali reguntur subordinata appellantur. Enuntiata subordinata in duo fere genera dividi possunt, quorum unum, quod verbum finitum habet, veri enuntiati vicem obtinet, alterum autem significationem propositionalem enuntiati habet sed verbo infinito aut participiali consistit.

Enuntiata subordinata finita[recensere | fontem recensere]

Inter enuntiata subordinata, quorum praedicatum finitum est, sunt enuntiata interrogativa subordinata, sicut

Intellegit, quibus rebus fides fiat    (Cic. Inv. 1.25)
Intellexit, quid fieri oporteret.    (Cic. Dom. 115.10)

quorum praedicata in subiunctivo praesentis aut praeteriti sunt, prout verbum regens tempus praesens (ut intellegit) aut tempus praeteritum (sicut intellexit) habet.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Prisc. GL II 214.21; 389.11; 550.18 Keil.