Conservapedia
E Vicipaedia
Conservapedia est situs interretialis, qui formam Vicicam habet; nihilo tamen nisi statui politico conservando operam dat. Ita fit, ut ea Conservapedia et in Civitatibus Foederatis Americae et in orbi terrarum nemini nisi priscae religionis Christianae interpretationi seu ideologiae faveat et auxilio sit.
Verisimiliter vicipaediis usitatis diffidunt et eorum nuntia vera non esse suspicantur quam ob rem ea castigant, vituperant, et reprehendunt.
Index |
[recensere] Historia
Andreas Schlafly, commentatricis conservativae Phyllidis Schlafly filius, eam coepit mense Novembre anno 2006.[1] Fuit ad initium inceptum classis quinquaginta octo discipulorum domi doctorum in Nova Caesarea, qui plura contenta scripserunt.[2] Etiam includet commentaria multa ab Andreae Schafly Universitate Fori Aquilensis scripta.[3] [4] [5]
Ad 6 Martii 2007, rationes novae nisi arcessitae non creari possunt.[6]
[recensere] Sententiae
"Tired of the LIBERAL BIAS every time you search on Google and a Wikipedia page appears?"[7]"Te taedetne INCLINATIO LIBERALIS omni tempore quo explores Googles ope et pagina Vicipaediae appareat?
In prima pagina, Conservapedia enumerat multa talis inclinationis exempla, praecipue usum a.E.V. et E.V. loco a.C.n. et p.C.n. (Anglice, scilicet, B.C., id est Before Christ = a.C.n., et A.D. = "anno Domini"). Pagina prima etiam nectit indici exemplorum inclinationum apud Vicipaediam Anglicam, quae pauca ex aliis sunt:
- Deletio contentorum contra capitalismum. (#8)
- Vicipaedia saepe adhibet orthographiam peregrinam. Praecipue, odium habet in orthographiam linguae Anglicae Brittannicam. (#9)
- Deletio contentorum contra theoriam evolutionis. (#13)
- Contentior Vicipaedia est cultura populari, quam credunt esse sub normis encyclopaediarum rectiarum. (#15)
- Absentia gubernationis centralis. (#18)
[recensere] Conservapedia et Vicipaedia
Iacobus Wales, Vicipaediae conditor, dixit se Conservapediam non recusare.[8]
"Free culture knows no bounds. . . . We welcome the reuse of our work to build variants."[2]"Cultura libera fines non noscit. . . . Salutamus novum usum operum nostrorum ut variationes construantur."
Andreas Schlafly praedicavit consilii propositum esse praeceptoribus fontem cui non sit vicipaediarum inclinatio "liberalis" contra Christianismum et Americam.[2]
[recensere] Pagina prima
[recensere] Fontes
- ↑ http://www.conservapedia.com/Conservapedia:About
- ↑ 2.0 2.1 2.2 Johnson, Bobbie. (2007). "Conservapedia - the US religious right's answer to Wikipedia". The Guardian, 1 Martii 2007.
- ↑ (2007). "Conservapedia: christlich-konservative Alternative zu Wikipedia". Heise Online, 3 Martii 2007.
- ↑ Conservapedia. (2007). "American History Lecture One". 5 Martii 2007.
- ↑ Eagle Forum University. (2007). "Eagle Forum University". 5 Martii 2007.
- ↑ http://www.conservapedia.com/index.php?title=Special:Userlogin&returnto=Main_Page
- ↑ http://www.conservapedia.com/Conservapedia:About 6 Martii 2007
- ↑ Biever, Celeste. (2007). "A conservative rival for Wikipedia?" New Scientist, 26 Feburarii 2007.