Congregatio pro Clericis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Praefectus emeritus congregationis pro Clericis cardinalis Claudius Hummes

Congregatio pro Clericis est una novem congregationum curiae romanae, quae ut "Sacra Congregatio Cardinalium Concilii Tridentini interpretum" a papa Pio IV cum constitutione apostolica " Alias Nos " die 2 Augusti 1564 condita est. Praesens nomen a papa Paulo VI cum constitutione apostolica " Regimini Ecclesiae Universale " die 15 Augusti 1967 datum est. Secundum constitutionem apostolicam Pastor Bonus (art. 93) est officium huius congregationis


Congregatio, firmo iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, ea cognoscit, quæ presbyteros et diaconos Cleri sæcularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res, quæ ad hoc exercendum iis præsto sunt, atque in hisce omnibus opportuna auxilia Episcopis præbet.


Praeses Congregationis pro Clericis fuit usque ad diem 7 Octobris 2010 cardinalis Claudius Hummes, secretarius Maurus Piacenza, qui postea congregrationis praefectus factus est. A die 21 Septembris 2013 praefectus episcopus Beniaminus Stella est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!