Congregatio Passionis Iesu Christi

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne congregationis
Paulus a Cruce: sculptura Ignatii Iacometti (1876), Roma, Basilica Vaticana

Congregatio Passionis Iesu Christi (sigla: CP) est ordo religiosus iuris pontificii: Sodales huius instituti clericalis vulgo Passionistae appellantur.

Historia[recensere | fontem recensere]

Congregatio a Paulo a Cruce (1694-1775) condita est: primo in solitudinem recedere in animo habuit, ut vitam in precibus paenitentiaque ageret, tum autem congregationem clericorum fundare constituit, qui "in animis sanctum timorem Dei augerent".[1]

Die 22 Novembris anni 1720 Paulus e manibus episcopi Alexandrini (Italiae) habitum accepit, qui colore nigro luctum passionis mortisque Iesu signficaret. Deinde fundator secessit ad regulam ordinis futuri disponendam.[2]

Anno 1725 papa Benedictus XIII Paulo a Cruce concessit, ut communitatem formaret, et anno 1728, in "secessu" in Monte Argentario primos socios congregavit.


Diffusio[recensere | fontem recensere]

Die 31 Decembris anni 2008 congregationi erant 363 domus et 2 167 religiosi, quorum 1 653 sacerdotes.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. C.A. Naselli, DIP, vol. VI (1980), col. 1236-1247.
  2. Gioacchino della Sacra Famiglia, in M. Escobar (cur.), op. cit., vol. II (1953), pp. 1103-1119.
  3. Ann. Pont. 2010, p. 1441.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Passionistas spectant.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani