Compton Mackenzie

E Vicipaedia

Compton Mackenzie (ad sinistram partem) cum emissariis collegis apud legationem Britannicam Athenis die 25 Novembris 1916

Compton Mackenzie (Anglice Sir Edward Montague Compton Mackenzie; 1883 - 1972) fuit mythistoricus, autobiographus, emissarius.

[recensere] Vita

Natus est die 17 Ianuarii 1883 in oppido West Hartlepool Angliae. In annis 1914-1917 fuit emissarius Britannicus in Graecia et de his rebus quattuor commentaria scripsit, Gallipoli Memories, Athenian Memories, Greek Memories, Aegean Memories. Opus eius notissimum est mythistoria ludicra de aqua vita clam importata, Whisky Galore! Mortuus est die 30 Novembris 1972 Edimburgi.


[recensere] Opera selecta

[recensere] Nexus externi

Instrumenta personalia