Roman numeral 10000 CC DD.svg

Commutatio neolithica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Commutatio Neolithica[1] est illa mutatio habitationum, atque praesertim laborum, qua aevum Palaeolithicum vel Mesolithicum in Neolithicum conversum est. Homines qui antea conligendo ac venando victus quaesiverant, paulatim sedes conlocaverunt, colonis frumenta colere et animalia domare incipientibus. Ita agricultura primum inventa homines vitam nomadicam deserentes vicos et mox urbes condiderunt. Haec vicissitudo anno circiter 10 000 in Mesopotamia sive et Syria evenit (in ea regione quae luna fertilis appellatur), mox et alibi.

Nomen[recensere | fontem recensere]

Locutio Neolithic Revolution ("commutatio" seu "res novae Neolithicae") primum divulgata est ab archaeologo Anglico Vere Gordon Childe anno 1936 in libro suo Man Makes Himself. Iam anno 1897 hanc vicissitudinem Neolithicam révolution nuncupavit Gabriel de Mortillet.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. NB: Sic de:wiki; aliter en:wiki!

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • A. J. Ammerman, P. Biagi, edd., The Widening Harvest: the Neolithic transition in Europe: looking back, looking forward. Bostoniae: Archaeological Institute of America, 2003
  • O. Auranche, J. Cauvin, edd., Néolithisations: Proche et Moyen Orient, Méditerranée orientale, Nord de l'Afrique, Europe méridionale, Chine, Amérique du Sud. Oxoniae: British Archaeological Reports, 1989 (BAR International Series, vol. 516)
  • N. Balkan-Atli, La néolithisation de l'Anatolie. Lutetiae: De Boccard, 1994
  • B. Bender, "Gatherer-Hunter to Farmer: a social perspective" in World Archaeology vol. 10 (1978) pp. 203-221
  • Marion Benz, Die Neolithisierung im Vorderen Orient. Berolini: Ex Oriente, 2000. ISBN 3-9804241-6-2
  • Jacques Cauvin, Naissance des divinités, naissance de l'agriculture: la révolution des symboles au Néolithique. 2a ed. Lutetiae: CNRS Éditions, 1997
  • C. Wesley Cowan, P. J. Watson, edd., The Origins of Agriculture: an international perspective. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press, 1992
  • T. Douglas-Price, ed., Europe's First Farmers. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000
  • Julie M. Hansen, "Franchthi Cave and the beginning of agriculture in Greece and the Aegean" in P. C. Anderson-Gerfaud, ed., Préhistoire de l'agriculture (Lutetiae, 1992) pp. 231-247
  • D. R. Harris, ed., The Origins and Spread of Agriculture and Pastoralism in Eurasia. Londinii: UCL Press, 1996
  • Ian Hodder, The Domestication of Europe: structure and contingency in Neolithic societies. Oxonii: Blackwell, 1990
  • D. Rindos, The Origins of Agriculture: an evolutionary perspective. Novi Eboraci: Academic Press, 1984
  • C. Runnels, T. van Andel, "Trade and the Origins of Agriculture in the Eastern Mediterranean" in Journal of Mediterranean Archaeology vol. 1 (1988) pp. 83-109
  • M. L. Seferiadis, "The European Neolithisation Process" in Documenta praehistorica vol. 21 (1993) pp. 137-162

Vide etiam[recensere | fontem recensere]


archaeologia Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes!