Communicatio interculturalis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Communicatio interculturalis est disciplina, quae circa dialogum atque conversationem inter dissimilis stirpis homines vertitur, eo proposito recens exculta -potissimum inde ab altera saeculi XX dimidia parte-, ut dissensiones atque errores, qui variarum nationum variorumque mentis habituum et cultuum civilium hominibus inter se communicantibus et cooperantibus fieri solent, minuantur et mutua intellegentia augeatur. Hac nostra aetate, qua permulti homines terram suam relinquunt et in aliam migrant, communicatio interculturalis magnum pondus adquisivit; non est tamen obliviscendum eius momentum in re diplomatica, in qua commercia inter civitates faciliora ea reddere potest.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]