Communicatio felium

E Vicipaedia
(Redirectum de Communicatio felum)
Salire ad: navigationem, quaerere
Modus primus quo feles communicant est lingua corporali.

Communicatio felium est modi varii quibus feles hominibus et aliis felibus animantibusque communicant. Quamquam feles mores societatis habere non apparentur, studia ostentaverunt multos mores subtiles quibus feles, ordines bene constitutos in habitatu naturali fingentes, et in interactionibus domi exstricis hominibus, utuntur. Feles homines communicatione subtili gubernant.[1]

Morsus[recensere | fontem recensere]

Feles causa affectus contenti, luxuriendi, famis, aliusque mordere solent. Felis felix inferme innocenterque interdum mordet, et ille morsus parvus ab multis dominis Anglice nip vocatur. Morsus parvi osculis hominum haud dissimiles, ita simul ac felis alia signa affectus agat, ut submurmurantem, caudam erigendum, capillos longos genarum prorsus vertendos, vultum in rebus proximis fricandum, dorsum manu pulsato curvandum, lambendum, et alia.

Falsum est quod, ut multi credunt, omnis mordens parvus est causa affectu. Irritato vel manu nimium pulsato (e.g. modo malo fricato, electricitate statica irritato, paulum dolito, somniculoso?, vel solum esse volens?), felis vere mordeat. Ille morsus fortius est quam morsus parvus, sed rare gravis, et felis aliis signis ostendeat, ut submurmurantem consistendum, oculos late aperiendos, vultum constandum, caudam non erigendum (saepe pulsandum), corpus constandum, capillos longos genarum aurosque retro vertendos, vel pedes pulsandos ante vel statim post mordendum.

Felis (et maxime catulus felis), digitis vel lusibus fatigata, saepe unguibus luxuriendo? discerpet. Felis lusum vel digitos lusum tenendum subito prehendet, et interdum unguibus discerpet vel mordet. Illud interdum est grave, sed rare noxiousum: aut felis concitatione animi capta est aut, maxime catulus felis, iam non didicit quod aliis malefacere potest. Illa felis tamen est luxuriens affectuosaque, capillos longos genarum prorsus vertendos et submurmurans, et voluptatem manifestam in ludo habens. Si homo mordetur, opus est sonitum acutum facere, sicut malefactus est, equidem dicere "NON!", et postquam felem decem minutas neglegere.[2]

Mordens ferox quippe est pro malefaciendo. Sed felis domestica pro malefaciendo rare mordent. Si, autem, felis rabiem habet, vel credet hominum (vel amicum) est periculum magnum, illa felis malefaciat. Felis male habens, adito, ad tegendum mordeat. Felis femina, cum catuli felis novogeniti nutricat, malefaciat dum catuli felis ab matre iam non introducti.Warning icon.svg Citatio desiderata (addito fonte, hanc formulam remove)

Murmurillum[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Murmurillum (felis)

Murmurillum[3] signum beatitudinis esse habetur. Sed est una theoria quod murmurillum non est signum relaxationis vel tranquillitatis animi, sed tamen tentamen amicitiae vel signum studiosus. Murmurillum cum cauda vibranda interdum est. Et murmurillum potest signum affectionis ad dominum vel proximos. Est modus magno efficaci beatitudinis ostendendae, sed feles, se deponentura et paullum conquiescentura, depseat quoque.

Quamquam murmurillum sit modus facilissimus tranquillitatis felis noscitandae, beatitudinem non certe monstrat. Feles murmurillum faciunt cum male habent, vel momentos trepidos, anxietatum, vel dolorum habent. Postquam subito violenterque vulneratur, feles saepe murmurillum faciunt. Theoriae recentum sunt endorphinam adducere murmurillum faciens. Endorphina sensum salutis producunt et dolorem minuunt.

Maumans[recensere | fontem recensere]

Felis maumans

"Maumare"[4] est onomatopoeia ex sono felis qui ut "mau" sive "miau" auditur.[5] Ille est sonus qui catulus felis facit ut aliquid ab matre precetur. Feles adultae sibi non naturaliter maumant, ita felis domestica homini maumans fortasse est catulo felis matri maumando haud absimilis, quamvis homo non est genus aequus.[6] Felis adultae cum hominibus communicans sonum variat ut cibum vel attentionem poscat, queratur, vel conturbationem effetur. Tonus, velocitas, vel interpunctio mutans sententiam mutat.[7]

Quamquam feles sibi submurmurantibus, fremitis, et exclamationibus interdum sonant, sibi linguā corporali fere communicant. Feles, ad adversarium pugnandum comparans, varietate longe maument. Plurimus maumandi proprie est hominibus.[8]

Alii soni[recensere | fontem recensere]

Felis sibilans et dorsum curvans ut maior videatur.

Plurima felium, furiatis vel in periculo, fremant vel sibilant, ut moneant.[9] Si monitio neglegit, felis serio (an non nimis) pugnet. Nonnulla paulum mordeant vel pedis icant, aut unguibus extendendis aut non. Feles quae congregabiles improbe faciunt et virem nesciunt cutem hominis vulnerent. Ut ullum vulnus, scalpentes felis fieri corrupti possunt, et ad morbum ex fele scalpto adducere possunt.

Nonnullae feles acute exhalant post tentationem alicuius prendendi erat frustratus. Feles audientur quoque pipiare vel blatire cum praeda spectant, vel ut hominibus proximis attentionem in aliquo ostendent.[10] Cum praeda attigere non potest, nemo scit utrum sonus est minax an affectus concitationis vel frustrandi an sonum avis simulans (vel sonum praedae avis, e.g. cicadae).

Primum illud mos esse genus cantus felini habitum est, sed iam docti qui mores animalium student opinantur quod est mos praeludens, in quo felis praedam conficiendum praeludit, quia sonus fere est cum motio mordendo, morsus conficiendi, qui per vertebras colli praedae serrat, haud absimilis.

Alius genus pipili, qui Anglice est chudder, est salutatio. Tigridis quoque illum sonum utitur. Cum attentionem dantur, nonnullae feles grunniunt. Grunnitus cum submurmurantibus semper commiscet, ita ad murmantum affectiosum cum ore cluso adducit. Feles contentae obdormientes, manu pulsando, soni murmuris placidi, ut suspiratus, faciunt.

Vociferatio felis in oestru Anglice est caterwaul.[11][12]

Feles quae hominibus proximant saepius sonant quam feles ferae quia domini valde respondent, itaque soni firmantur. Feles adultae ferae rare sonant; illae communicantes lingua corporali et odore utuntur.

Lingua corporalis[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Lingua corporalis felium
Feles stragulum depset ante paullum conquiescendum. Vide capillos longos genarum prorsus vertendo, qui beatitudinem vel curiositatem ostendunt.
Felis iuvenis nigra beatitudinem et relaxationem ostendet.

Felis irata, luxurians, vel esuriens primorem caudam vellicat. Maior vellicans offensionem significat.[13] Cauda elata beatitatem significat, vel est salutatio hominibus vel aliis felibus (fere artis propinquis). Cauda aliquid elata minus beatitatem significat, et cauda demissa miseriam. Felis territo vel necopinantem oppresso capillos caudae tumefaciat, capillos spinae erigat, et limus se verteat ut maior videatur. Feles sine caudis, ut Manx, partem reliqua caudae movent utsi cauda plena habent, quamquam est enuntiatione inferior. Nasi continguens est felibus salutatio amica, et caput demittens obsequium significat. Nonnulla feles vultu genas vel talos domini demulcent ut salutationem amicam vel affectationem significent. Illa actio interdum est modus finium signandorum odore linquendo ex glandulis odoris in genis. Feles plerumque capite molliter arietant ut affectationem demonstrent.[14]

Feles et alia aliam et homines (e.g. dominos) lingunt. Alia aliam ut mundent et copulam faciant (fere inter feles quae alia aliam bene noverunt). Interdum homines causa rationum similium, e.g. ut homines mundent vel affectationem monstrent. Feles felices pede ad amicum humanum vel ad rem mollem in quo sedent adtingunt cum motionibus depsentibus, quae verbis ridiculis variis in linguis variis vocantur (e.g. Anglice happy clawing vel making biscuits). Feles sic cum submurmurante saepe agunt ut affectationem et beatitatem amicis monstrent. Sic etiam cum dolorosis vel moribundis agunt ut se consolentur. Feles iuvenes lactitantes naturaliter sic agunt ut ex mammis matris lac educeant. Pede adtingens est quoque modus felium finium signare. Glandulae odoris sub pedibus quantitatem parvam odoris in hominis vel rebus adtingendis emittunt ut "sui" signent sicut mingunt ut finium signent.[15]

Feles ante amicum fere oscitant et connivent. Illud sit signum affectationis vel fidelis. Nonnullae feles conniventiam oscitationemque redeant cum homo dramatico oscitat et connivet. In dorso vertens et ventrem praebens est etiam signum fidelis, quamquam necesse est illud pro positione tegendo non confundere. Aliud signum fidelis est corpore vel pedibus in hominibus demulcens cum felis est laeta vel studens. Aliud est in hominibus dormiens, etsi tempus dormiendi non sit. Illud signat quod felis est satis pinguis ut cum hominibus dormire velit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Cats do control humans, study finds" (Anglice). LiveScience. 13 Iul 2009 
  2. "Play Therapy, Pt. 2" (Anglice). Cats International 
  3. Donaldus Penistan Simpson, Cassell's Latin Dictionary (Novi Eboraci: Wiley Publishing, 1968). ISBN 978-0-02-522580-0.
  4. Verbum Neolatinum ab Annula Llewellyn finxit secundum Ioscium nostrum (vide Disputatio:Onomatopoeia). Nota bene: In libro Conversational Latin for Oral Proficiency, 4o ed, a John C. Traupman scripto, finire est, qui est sonus Pardi.
  5. Vide et audi etiam: Felis maumans
  6. "Meowing and Yowling" (Anglice). Virtual Pet Behaviorist. ASPCA. 1998 
  7. "Cat Language" (Anglice). Feline Behavior. Animal Planet 
  8. Kollus, Brad (6 Oct 2003). "The Meaning of Meow" (Anglice). Cat Facts 
  9. Vide et audi etiam: Felis fremans
  10. Vide et audi etiam: Felis pipians
  11. "caterwaul" (Anglice). Dictionary.com. Ask.com 
  12. Vide et audi etiam: Felis caterwaul sonans
  13. "Your Cat's Body Language Speaks Volumes" (Anglice). Cat Chat. Iams 
  14. Tapley-Milton, Katherine. "Cat Behavior Tips" (Anglice). LifeTips 
  15. "Why Do Cats Knead?" (Anglice). Cats 101. Catster