Commensalismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Commensalismus est coniunctio symbiotica inter duos organismos ubi alius beneficium luctatur, alio nec adiuvato nec nocito. Commensalismus ergo distinguitur ab mutualismo, quo ambo organismi beneficium lucrantur, et parasitismo, quo alius organismus adiumentum ex alio excipit.

Genera[recensere | fontem recensere]

Sicut omnes coniunctiones oecologicae, commensalismi vi temporisque spatio inter se variant—ab symbiosibus intimis diuturnisque ad coniunctiones breves exilesque per media. Vox commensalismi primum adhibita est ut describi alii animalis usus cibi non optati ab alio, sicut animal quae cadaver comedit postquam alii animalis fames expletur.

In phoresia, quidam organismus se adfigit ad alium ut transportetur. Hoc praecipue implicat arthropoda, quorum exempla sunt insecta subclassis Acarina classis arachnidarum et insecta (sicut scarabaei, muscae, et apes), pseudoscorpiones et mammalia (Durden 2001) vel scarabaei, et millipedae in nidis avium (Tajovy et al. 2001). Phoresia sit obligata vel facultativa (ab circumiecto inducta).

In inquilinismo, quidam organismus alio utitur pro domicilio. Exempla sunt plantae epiphytica (sicut Orchidaceae) qui super arbores habitant, et aves qui in foraminibus in arboribus habitant.

In metabiosi, quidam organismus re ab alio creata utitur post alii mortem. Exemplum est quaelibet multorum crustaceorum superfamiliae Paguroidea, quae conchis gastropodum utuntur ut sua corpora protegant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad commensalismum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Benzing, D. H. 1980. Biology of the Bromeliads. Eureka Californiae: Mad River Press.
  • Durden, Lance A. 2001. "Pseudoscorpions Associated With Mammals in Papua New Guinea." Biotropica 23(2):204–206.
  • Tajovy, Karel, et al. 2001. "Millipedes (Diplopoda) in birds’ nests." European Journal of Soil Biology 37:321–323.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!
oecolodia Haec stipula ad oecologiam spectat. Amplifica, si potes!