Commarca

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Commarca (-ae f.) sive comarcha (-ae f.) est traditionalis regio aut localis divisio administrativa in partibus Hispaniae, Lusitaniae, Panamae, Nicaraguae et Brasiliae. Hic terminus e termino marca, "marchiam" significante, iuxta cum praefixo com-, "coniunctim" significante, ortus est.

Commarca Aragonice redolada nuncupatur et in Vasconia esqualdea sive quadrella (Hispanice; cuadrilla et Vasconice; eskualde). Praeterea in Gallaecia commarcae "bisbarrae" (Hispanice et Gallaice; bisbarras) nuncupatur.