Command & Conquer: Red Alert

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Red Alert est altera trium serierum ludi computatralis nomine Command & Conquer. Factiones huius seriei sunt tres: Confoederati (Anglice: Allies), Sovietici (Soviets) et exercitus Iurii. Nova factio in tertia parte est exercitus Iaponicus nomine Imperium Solis orientis. Primum Westwood voluit ut haec pars tantum pars addita sit, sed propter successum maximum series propria facta est.

Partes[recensere | fontem recensere]

Partes principales[recensere | fontem recensere]

  • 1996 Red Alert
  • 2000 Red Alert II
  • October 2008 Red Alert III

Partes additae[recensere | fontem recensere]

  • 1997 Impetus contrarius et Emuneratio
  • 2001 Red Alert II - Ultio Iurii
  • 2009 Red Alert III - Seditio

Red Alert[recensere | fontem recensere]

Red Alert
Ruber Periculi Gradus
Auctor(-es) Westwood Studios
Editor(-es) Virgin Interactive, Electronic Arts
Divulgatio(-nes) 31 Octobris 1996
Genus Strategia temporis realis
Modus Lusores unus, Multilusores
Systema(ta) operativum(/-a) Microsoft Windows
Media 2 ROM-disci
Postulationes systematis DOS: 486 DX2 66MHz, 8 MB, 8 MB RAM, 40 MB disci gravis; Windows: Pentium 120 MHz, 8 MB RAM (16 MB commendata sunt), 40 MB disci gravis
Gubernacula Mus, Claviatura


Argumentum[recensere | fontem recensere]

Argumentum seriei huius utopicum est. Gregi investigatorum secreto propositum est, ut secundum bellum mundanum prohiberetur. Einstein machinam temporis construxit. Qua machina in praeteritum tempus navigavit et Hitlerum amovit, itaque secundum bellum mundanum non factum est. Nationes Europae foedum fecerunt, praetorium foedi Londinio erat. Pax atque tranquilitas in Europa erat, sed periculum novum institit. Unio Rerum Publicarum Socialisticarum Sovieticarum impetum in Europam fecit. Celerius Sovietici Poloniam, Germaniam, Austriam, Graeciam, et partem Francogalliae expugnaverunt, sed copia Nationum confoederatarum pro libertate pugnaverunt. Impetum rubrum reppulit et tandem Moscua potiti sunt.

Personae Confoederatorum[recensere | fontem recensere]

  • Generalis General Günther von Essling est imperator summus Confoederatorum
  • Generalis Nikos Stavros
  • Tania Adams specialista

Personae Sovieticorum[recensere | fontem recensere]

  • Iosephus Stalin
  • Nadia est amatrix Stalini et caput initiorum
  • Generalis Gradenko et Generalis Gregor Kukow
  • Cain est "consultor" Stalini

Partes additae[recensere | fontem recensere]

Impetus contrarius et Emuneratio sunt partes additae. Sunt copiae et vehicula et missiones novae, quae non ordine perficiendae sunt. Praeterea sunt nova carmina.

Red Alert II[recensere | fontem recensere]

Red Alert II
Red Alert II
Auctor(es) Westwood Studios
Editor(-es) EA Games
Divulgatio(-nes) North America 23 Octobris 2000

Europe 27 Octobris 2000

Genus Strategia temporis realis
Modus Lusores unus, Multilusores
Systema(ta) operativum(/-a) Microsoft Windows
Media 2 ROM-disci
Postulationes systematis Windows: Pentium II 266 MHz, 64 MB RAM, 2 MB chartae graphicae, 350 MB disci gravis
Gubernacula Mus, Claviatura


Argumentum[recensere | fontem recensere]

Haec est pars altera, quae argumentum complet. Confoederati vicerunt et Russiam oppugnaverunt. Annis nonnullis post Alexandrum Romanov, filium familiae Romanov ultimum, imperatorem Unionis sovieticae fecerunt. Custodibus Americanis Alexander pacem servare iubetur, sed ille poenae studuit. In occulto copias magnas creavit et exploratores in Americam misit. Subito inopinatum impetum in Americam fecit: Naves bellicae et naves subaquaneae et aeroplana et aerinaves nomine Kirov undique appropinquaverunt et exercitus peditum ex Mexico Texiam aggressus est. Statim Dugan praesidens impetum contrarium iubet, sed Iurius exploratoresque rochetas Americanas tollentes impediverunt...

Personae Confoederatorum[recensere | fontem recensere]

  • Michaelis Dugan, praesidens Civitatium Foederatarum Americae
  • Generalis Ben Carville
  • Vicaria Eva Lee
  • Tania Adams specialista
  • Albertus Einstein
  • Consilium belli Europaeum

Personae Sovieticorum[recensere | fontem recensere]

  • Alexander Romanov
  • Iurius (Yuri)
  • Generalis Vladimir
  • Vicaria Zofia

Ruber Periculi Gradus II - Ultio Iurii[recensere | fontem recensere]

Pars addita argumentum complet. Lusor factionem Iurii novam pugnare debet. Eadem factio quoque in modo Multilusorum eligi potest.

Confoederati Chronosphaere machina, quae copias vehiculaque transportare potest, in Mosuam irruperunt. Ibi Tania specialista Alexandrum Romanov in Cremlino captavit. Romanov in carcere turris Londinii conclusus est. Iurius autem defugit et clam exercitum suum effecit. Milites Iurii non magnae sunt, sed copias inimicas vi psychica accipere possunt. Praeterea Iurius pedites clonat, itaque adversarius periculosus est. Quamquam Confoederati vicerunt, bellum novum instat...