Command & Conquer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Command & Conquer (abbrevatio: C&C), id est „imperare et expugnare“ aut scilicet "Commandare et Conquirere", series est clarissima ludorum strategosorum computatri. Ludi olim a "Westwood Studios" confecti sunt, nunc ab "Electronic Arts" conficiuntur.

Gubarnatio ludi est facillima, mus ad gubernandum suppetit. Argumentum certum est , itaque Command & Conquer gloriam maximam consecutum est, etiam in Theodiscam et Francogallicam et Sinensem translatum est. Successor ludi anni 1992 nomine Dune II est, qui etiam a Westwood confectus auctor ludorum omnium strategosorum est.

Lusor missiones complures perficere debet. Propositum missionis est castra ponere, res pecuniarias administrare, exercitum colligere, castra adversarii delere aut cum nonnullis copiis sine castris mandata exsequi.

Partes[recensere | fontem recensere]

Hae sunt partes iam editae et anni divulgationis illarum:

Partes principales[recensere | fontem recensere]

  • 1995 Diluculum Tiberiense
  • 1996 Gradus ad arma ruber
  • 1999 Sol Tiberiensis
  • 2000 Gradus ad arma ruber II
  • 2002 Abalienatus
  • 2003 Generales
  • 2006 Decem anni primi, collectio omnium ludorum hactenus effectorum, i.e. usque Diliculum Tiberiense ad Generales
  • 2007 Bella Tiberii
  • 2008 Gradus ad arma ruber III

Partes additae[recensere | fontem recensere]

  • 1996 Operationes clam
  • 1997 Impetus contrarius et Emuneratio
  • 2000 Sol Tiberiensis - Imber igneus
  • 2001 Gradus ad arma ruber II - Ultio Iurii
  • 2003 Generales - Hora "Zero"
  • 2008 Bella Tiberii - Cainis ira
  • 2009 Gradus ad arma ruber III - Seditio

Partes pronuntiatae[recensere | fontem recensere]

  • Command & Conquer IV

Partes depositae[recensere | fontem recensere]

  • Abalienatus II
  • Tiberium pronuntiatum, sed die 30° Septembris 2008 depositum

Series[recensere | fontem recensere]

Command & Conquer series habet tres:

De serie Generalum[recensere | fontem recensere]

Anno 2003 Electronic Arts partem historiae novae confecit, quae neque seriem Tiberiensem neque seriem Gradus ad arma ruber complet. Partem novam argumenti moderni voluerunt, factiones tres sunt: Civitates Foederatae Americae et Res publica popularis Sinarum et Globalia Liberationis Arma (GBA) (Anglice: Global Liberation Army) turba tremocratica.

Ars graphica tridimensionalis optima pulcherrimaque est, sed haec pars interpelliculis cum actoribus et argumento certo caret, itaque inter fanaticos sententiae ad hanc partem sunt variae.

Cetera[recensere | fontem recensere]

  • In Germania censura huius partis fuit, quia similitudines multae inter hunc ludum et Bellum Iracense Alterum sunt: Milites androides facti sunt, nomina urbium mutata sunt, missio una, in qua Globalia Liberationis Arma plaustra Consociationum Nationum inopinanta aggrediuntur atque diripunt, remota est et cetera.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]