Coma Berenices

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Coma Berenices (constellatio)

Regina Berenice II

"Coma Berenices" fuit narratio poëtica a Callimacho anno fere 243 a.C.n. conscripta de coma reginae Berenices, Ptolemaei III uxoris. Regina enim comam dicavit ad felicem reditum mariti post expeditionem Syriacam; quo redito, comam in templo Veneris depositam et statim deperditam in caelo se repperisse praetendit astronomus Conon Samius. Appellationem asterismi Comae Berenices ille primus dedit.

Textus Graecus[recensere | fontem recensere]

Textus narrationis Graecus originalis, versibus elegiacis a Callimacho scriptus et in serie carminum mythologicorum deperdita Aetia incorporatus, partim e fragmentis reconstituitur.

Versio Latina[recensere | fontem recensere]

Catullus versionem Latinam huius narrationis saeculo I a.C.n. composuit, quae in serie carminum Catullanorum numerum 66 habet. Incipit Omnia qui magni dispexit lumina mundi.

Stella nova reperta: ad saturam Alexandri Pope illustrandam depinxit Aubrey Beardsley

Recensiones posteriores[recensere | fontem recensere]

Alexander Pope saturam huius narrationis Anglice scripsit in carmine suo The Rape of the Lock ("De Comae Raptu").

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Nino Marinone, Berenice: da Callimaco a Catullo. Bononiae, 1997

Nexus externi[recensere | fontem recensere]