Colorado Rockies

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Colorado Rockies, recte Saxosi (Montes) Coloratenses, ab anno 1993 est manipulus lusorius qui pro mercede basipila ludit, Denverii in civitate Colorato constitutus, Foederis Nationalis membrum. Anno 2007, manipulus in Serie Mundana primo tempore lusit, sed a Tibialibus Rubris Bostoniensibus evictus est. Fautores huius manipuli mensem Octobrem, cum summum basipilae certamen habetur, nomine portmanteau Rocktober saepe vocant.

Vide Etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Colorado Rockies spectant.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!