Collegium Sanctae Crucis Vigornii

E Vicipaedia
Wikidata Collegium Sanctae Crucis Vigornii
Res apud Vicidata repertae:
liberal arts college, universitas, non lucrativa
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 42°14′21″N 71°48′30″W
Situs: Vigornia Massachusettensium

Rectio

Locus: One College Street, Worcester, MA, 01610-2395
Situs interretialis

Origo

Inceptio: 1843

Tabula aut despectus

Collegium Sanctae Crucis Vigornii: imago
Collegium Sanctae Crucis Vigornii: imago

Vide etiam paginam discretivam: Collegium Sanctae Crucis

Collegium Sanctae Crucis est artium liberalium collegium Iesuitarum Vigorniae[1] in urbe Massachusettensium et in diocesi Vigorniensi(d) situm, cuius episcopus Robertus McManus(d) est. Eius sententia est "In Hoc Signo Vinces."

De historia[recensere | fontem recensere]

Collegium, anno 1843 conditum, inter collegia Ecclesiae Catholicae Romanae in Nova Anglia est veterrimum, et profecto inter veterrima in Civitatibus Foederatis.

Iuxta campum superiorem, qui Hoval a discipulis appellatur, statuae conditorum Societatis Jesu positae sunt; multaeque sanctorum statuae in campo sunt. Sacellum Sancti Iosephi Sanctum Sacrificium Missae offert bis in diebus omnibus praeter Sabbato (12:05 p.m. et 9:00 p.m., sed Dominica 11:30 a.m. et 7:00 p.m.).

Societas Sanctorum Petri et Pauli est princeps sodalitas Catholica in campo, locum et communitatem pro discipulis Catholicis praebens. Societas theologiam? "ab apsegmine,"? qua locutor invitatus acroasim de fide Catholica quoque die Iovis habet, postquam auditores placentas Neapolitanas edunt; praeterea adoratio et recitatio rosarii quoque die Iovis fiunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Quamquam urbis nomen est Vigornia, insigne collegiale dicit Collegium Sanctae Crucis S. I.—Vigornii Mass., ubi litterae S. I. significant Societatem Iesu, et vocabulum Vigornii suggerit? Vigornium, alternum urbis nomen.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]