Collegium Occidentalis Virginiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collegium Occidentalis Virginiae
West Virginia University

Sententia: ΠΙΣΤΕΙ ΤΗΝ APETHN EN ΔE THI APETHI THN ΓΝΩΣIN
Forma: Publica
Condita: 1867
Dos: $380 000 000
Praeses: Iacobus P. Clements
Facultas: 1870
Discipuli omnes: 28 839
Discipuli graduandi: 21&thisnp;145
Discipuli graduati: 6968
Locus: Morganopolis, Virginia Occidentalis, Civitates Foederatae Americae
Campus: Oppidum, 913 agri
Ludi: NCAA Divisio I
Colores: Caeruleus et aureum            
Agnomen: Monticolae
Averruncus: "Monticola"
Situs interretialis: http://www.wvu.edu/

Collegium Occidentalis Virginiae,[1] vel Universitas Virginiae Occidentalis (Anglice West Virginia University), est publica in terra concessa universitas investigationis praecipue Morganopoli Virginiae Occidentalis instituta, inter cuius campos sunt Institutum Technologicum Universitatis Virginiae Occidentalis in vico Montgomery et Collegium Civitatis Potomac Universitatis Virginiae Occidentalis in vico Keyser; et alter campus clinicalis scholarum medicinae et medicinae dentium in Sede Medica Regionis Carolopolis, Carolopoli situs. Ministerium Extensionis? Universitatis Viriginiae Occidentalis appropinquationem? praebet, tabularia in omnibus civitatis comitatibus quinquaginta quinque habens. Post 2001, universitas a Conlegio Gubernatorum Universitatis Virginiae Occidentalis gubernata est.[2] Anno 1867 condita est.

Discipuli in anno dimidio autumnale 2012 in campo primo fere 30 000 numerati sunt. Universitas 193 gradūs in cursibus baccalaureorum magistrorum doctorum in quindecim collegiis offert.

Universitas prodidit scholares Rhodenses viginti quinque, inter quos praeses prior David C. Hardesty, Jr. Etiam prodidit triginta scholares Goldwaterenses, undeviginti scholares Trumanenses, quinque sodales "Manūs Primus Academicus Cunctarum Civitatum Foederatae Americae" actae diurnae USA Today, et victores duos stipendii Morris K. Udall.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen in primo universitatis sigillo inventum, universitate nuper condita iamque parva.
  2. WVU.edu: Board of Governors: "Powers & Duties," www.wvu.edu.


Stipula Haec stipula ad universitatem aut scholam spectat. Amplifica, si potes!