Collegium Medioburiense
|
Middlebury College |
|
|---|---|
|
Vulgo: Middlebury College
|
|
| Sententia | Scientia et Virtus |
| Condita | 1 Novembris 1800 |
| Forma | privatum artium liberalium |
| Calendarium anni scholastici | 4-1-4 |
| Dos | $815,000,000.00[1] |
| Praeses | Ronald D. Liebowitz |
| Operarii | 311 |
| Graduandi | 2,482 |
| Locus | |
| Campus | rustica, 350 acres/1.4 km² |
| Campus 2 | 1,800 acres/7.3 km² (Bread Loaf campus) |
| Ludi | NCAA Divisio III, NESCAC 31 turma collegii Pardi Medioburienses |
| Colores | caeruleus Medioburiensis et albus |
| Agnomen | Midd |
| Averruncus | pardus |
| Situs interretialis | middlebury.edu |
| Vehicula publica | ACTR |
Collegium Medioburiense, officialiter Collegium Medioburiense Viridis Montis[2], est privatum artium liberalium collegium Medioburiae civitatis Montis Viridis in CFA. Hoc collegium anno 1800 conditum inter veterrima collegia Civitatum Foederatarum constat, et fuit primum in America quod gradum alumno nigri coloris donavit Alexandri Twilight anno 1923. Medioburiense quoque inter prima collegia numeratur artium liberalium quae mulieres acceperint, quod fidei commissarii anno 1883 primum approbaverunt.
Hodie collegio assistunt 2 350 alumni provenientes ab omnibus quinquaginta Civitatum Foederatarum et pluribus 70 pagorum mundi. Medioburiense 44 scholas specializatas (major) offert artium, humanitatum, litterarum, lingarum peregrinarum, scientiarum socialium, et scientiarum naturalium. Calendarium generis 4-1-4 academicum sequitur, quod annum academicum divisit in duos terminos quattuor cursorum, separatos a termino additicio appellato "J-term" ubi alumni additicio singulo curso assistere possunt.
Ultra programma eius baccalaureum, collegium multa programmata linguarum modernarum aestiva apparat generum baccalaureorum et postgraduatorum. Offert quoque et programma postgraduatum litterarum Anglicarum et congressum annuale appellatum "Bread Loaf Writers' Conference" (sc. "Panis Conformati Scriptorum Congressum") in campo suo nomine "Bread Loaf Mountain". A mense Decembre 2005 Monterey Institute of International Studies, Montis Regis, Californiae Collegio Medioburiensi affiliatur.
Notae [recensere]
- ↑ President offers update on finances, and a look ahead | Middlebury. Middlebury.edu (2010-11-01). Retrieved on 2010-12-23.
- ↑ Sigillum