Collegium Iesu Oxoniense

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pagina usque elaboratur...
VLC icon.png
Haec pagina nondum perfecta in manibus auctoris est. Ideo rogaris ut minora quidem mutes hic, maiora autem prius disputes illic.
Si vero auctor ipse nil mutaverit his diebus septem, hanc formulam audacter dele.

Collegium Iesu Oxoniense

Collegium Iesu Oxoniense anno 1571 sub regina Elizabetha Prima (cuius vices exercet Pembrochiae Montisgomeriaci Comes) patrocinio ab Hugone Price,Breconia orto, Menevensis Ecclesiae theasaurario fundatum est.

Collegii aedificium e duobus plateis quadrangularibus (una forma regulari, altera lateribus paene convergentibus quorum unum capellam priincipalisque domum continet),quibus tertia altior et angusta saeculi undevicesimi fine adiuncta est. Collegium inter vias tres situm insulam non efficit. Secundum Edwardum Yardley turris inscriptiones duas exhibebat, scilicet meridionali latere:

          Struxit Hugo Pricius tibi clara Palatia Iesu
          Ut Doctor Legum pectora docta daret.

septentrionali latere:

          Breconiae natus, Patriae Monumenta reliquit,
          Breconiae Populo signa sequenda pio.

Protestantismi Cambrensis character ab inceptione huic collegio firmiter imprimebatur. Tribus saeculis integris graduandorum paene omnium e Cambriae comitatibus ortorum maior pars ecclesiae legibus stabilitae Anglicanae ordines sacros accipiebat. Principalis sociique nota hac duplici fruebantur.

Septimdecimo saeculo exeunte Principalis Leolinus Jenkins, clericus ac iurisperitus, in tribunalibus maritimis auctoritatem magnam possidebat. Noviomagi conventus architectus saepe reputatur.

sequitur

Bibliographia

Edward Yardley, Menevia Sacra , p. 230.


Nexus externus [recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Collegium Iesu Oxoniense spectant.