Latinitas inspicienda

Collegium Franklinianum et Marshallianum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Collegium Franklinianum et Marshallianum
Franklin and Marshall College
insigne collegii
Sententia: Lux et lex
Forma: Privatum artium liberalium
Ecclesia universitatis: Saecularis
Dos: $273 000 000[1]
Praeses: Daniel R. Porterfield
Numerus magistrorum: 175
Discipuli omnes: 2 118[2]
Discipuli graduandi: Omnes
Colores: album et caeruleum
Agnomen: Diplomats
Nexus: www.fandm.edu

Collegium Franklinianum et Marshallianum,[3] brevius F&M, est privatum artium liberalium collegium Lancastriae in urbe Pennsylvaniae situm.[4] F&M vetustatis ordine collegium quintum et vicesimum est in mundo, septimum decimum in CFA. Hominum circa 2100 in collegio nunc student. 48.5% petitorum accepti sunt in classem 2013. Mediocris SAT proventus studentum tironum est 1311, par optimis collegiis artium liberalum in Civitatibus Foederatis.[5] F&M anno 2009 habitum est 43° optimum collegium artium liberalum ab U.S. News & World Report[6] ac in 2008 35° collegium in America ab Forbes.[7] Iohannes Anderson Frye, deligatus die 1 Iulii 2002, praeses quartadecimus est. Is deserit munus 1 Augusti 2010.[8] Sententia officialis Collegii est "lux et lex".

De rebus gestis[recensere | fontem recensere]

Collegium Franklinianum[recensere | fontem recensere]

Collegium Franklinianum die 6 Iunii, 1787[9] Lancastris Pennsylvaniae, ubi braciar? fuerat, fundatum est. Nominatum est pro Beniamino Frankline qui institutioni £200 dederat.[10] Quattuor ministrii ex ecclesiis Lutherianis, Reformatis, Theodiscis, et nonnulli Philadelphi scholam instituerunt ut collegium "asservet nostrum praesens republicanum systematem rectionis" et "citet quasdam meliorationes in artibus scientiisque quae sola possint referre quamque nationem dignitosam, magnam, et laetam" (sententiae fere Latinatae). Inter commissarios primos fuerunt quinque qui Declarationem Libertatis Americae signaverant, duo qui apud Conventionem Constitutionalem adfuerant, et septem qui legati in Bello Libertatis Americanae fuerat.

Disclipinae die 16 Iulii 1787 coeperunt, et Theodisce et Anglice, propterque hoc collegium prima schola erudiens duabus linguis factum est.

Collegium Franklinianum prima institutio coeducationalis etiam fuit, prima classi 78 virorum et 36 feminarum. Rebecca Gratz, irrotulata? hac in classi, fuit primus discipulus femineus Iudaeus collegialis Americae.[11] Tamen coeducatio mox desita est, non iterum inceptura ante 1969.

Aspera argentaria impediebant mensi Iunii 1789 collegium, aere studentium (£4 per annum) non iam pensante ampliter scholae impendia. Copia irrotulatorum? usque decrescebat. Commissarii, timentes ne collegium decocat, auxiliarem academiam anno 1807 finxerunt. Sequentes triginta annos, et collegium et Academia Frankliniana vix manebant, magistris reditus suos adaugentibus ut tutores privati.

Collegium Marshallianum[recensere | fontem recensere]

Collegium Marshallanium, antea academia Ecclesiae Reformatae Germanicae, die 31 Martii 1836 in Mercersburgo, Pennsylvaniae constitutum est "pro educatione adulescentum de linguis doctis, artis, scientiis, et litteris utilibus." Initiales nomnivaerunt scholam pro Ioanni Marshalli, summo iudice Civitatum Foederatarum Americae qui proximo anno mortuus erat.[12]

In primo anno suo, duodeviginti discipuli eruditi sunt a Fredrico Augusto Rauch et Samuelo A. Budd adiutor. Rauch, primus Collegii Marshalianii praeses, fuit scholarius theologusque Germanicus, qui librum Americanum de psychologia scripsit.

Inter inientem vicesimum saeculum, magnopere quantitas operariorum peritorum aucta et existumatio scholae meliorata est Frederico Rauch tumque Ioanni Nevin praesidentibus.

Intentum horarium apud Collegium Franklinianum positum est. Studentibus ceremoniae Christianae cotidie assistendae sunt, nonnunquam ante 5 a.m., et praecepta commentanda sunt sex horas per diem. Etiam non licuit discipulis favere aliquos naturae non-approbatae.

Schola clarissima et in America et in toto mundo (attrahens studentes a regione Caribica) fiebat, sed in exeunte 1840's, Collegium Franklinianum quoque ob res argentarias vanescebat.

Consolidatio[recensere | fontem recensere]

Old Main (Recitation Hall) anno 1910 photographatum

Duo collegii, ut multo se corroborent, sumpserunt colloquim inter se de consolidatione in unum collegium. Consilium, qui Collegium Franklinianum et Marshallianum crearet, ab ambobus collegiis constatum est, et die 19 Aprilis 1850 a Pennsylvania approbatum est.[13] Anno 1853, Collegium Marshalianum relocatum? est ad Lancastrem cum Collegio Frankliniano. Iacobus Buchanan, qui anno 1856 quindecimus praeses Americae futurus erat, primus praeses novi collegii commissariorum creatus est.[14] F&M fecit anno 1855 praecipuum aedificium suum, Recitation Hall (fere latinata 'Aula Lectionum'), factum arte Gothica Revocata[15] (Recitation Hall nunc Old Main ['Praecipuum Vetus'] saepissime vocatur). Et Old Main et pars campi quae id saepit delata sunt ut loci historici civici ab rectione Americana.[16][17]

Publica Collegii Franklinani et Marshalliani sententia est Lux et Lex. Sententia Lex et Luyx quae fuerat sententia Collegii Marshalliani. Fama est caelatorem errasse et verba convertisse in transscribendo, sed credibilius est collegium convertisse verba ut melius compararentur secundum nomen collegii (Franklin saepe conectitur cum luce; Marshall, cum lege). Signum Collegii Frankliniani et Marshalliani repraesentat facies Franklinis et Marshallis ad sinistrum spectare. Marshall, sinistra parte, est post Franklinem, dextra.

Exeunte saeculo XIX[recensere | fontem recensere]

Anno 1872 Academia Frankliniana et Marshalliana instituta est in campo schola preambula viris exclusive. Academia clusa in 1943, fuit postrema schola preambula collegiata in America.

College Days (fere "Diei Collegii"), primum diarium Collegio, coepit edari in 1873. The College Student (1881–1914), The F&M Weekly (1891–1915), The Student Weekly (1915–1964), et The Blue and The White (1990–1992) erant diarii editi ibidem. Ab 1964, officiale diarium Collegii F&M est The College Reporter ("Relator Collegialis"). Oriflamme, Collegii annus-liber, primum factus est in 1883.

Plus quam 100 studentes irrotulati sunt in 1887, 100° anniversarium.

Saeculo 20 et 21[recensere | fontem recensere]

Post primum et secundum bellum mundanum, institutio cito adsurgebat. Anno 1946, 1200 iuvenes ibi studebant. Ergo aedificatio expansioque erat usque saeculo 20, praesertim annis 1950, 1960, 1980 et 1990.

Nihilominus, annis 1960 studentes, similies? illis in multis campis civitatis, de iuribus civilibus Afro-Americanorum et Bello Vietnamiensi increpabant incendis effigiebus et aliis rebus collegii. Martinus Lutherus King Jr. orationem ibi anno 1963 ad 3300 audientes habuit. Eo tempore, aliae expostulationes etiam ortae sunt de accusationibus ad discriminationem et recusatione conscribi ab Exercitu Americano.

Anno 1969, collegium commissariorum scholam saecularem fecit et primum feminas irrotulare? sivit.

Hodie, nonnulli greges ludici collegii fiunt prosperi, notissime pediludii masculini, basipilae, natationis, palaestricae, et lacrossis femineae. Grex palaestricae solus in NCAA Divisione I contendit; omnes alii in Divisione III. Grex lacrossis bis (2007 et 2009) campionatus CFA abstulit.[18]

Institutiones Graecae[recensere | fontem recensere]

Fraternitates[recensere | fontem recensere]

  • Chi Phi, Zeta Caput (est. 1854)
  • Phi Kappa Sigma, Zeta Caput (est. 1854)
  • Phi Kappa Psi, PA Eta Caput (est. 1860)
  • Phi Sigma Kappa, Pi Captut (1903-1983) (cessans)
  • Delta Sigma Phi, Upsilon Caput (est. 1915)
  • Lambda Chi Alpha, Alpha Theta Caput (1917–1980) (cessans)
  • Sigma Pi, Nu Caput (est. 1918)
  • Phi Kappa Tau, Xi Caput (Est. 1921)
  • Kappa Sigma, Delta Rho Caput (June 1, 1929)
  • Zeta Beta Tau, Alpha Tau Caput (1931–1988) (cessans)
  • Pi Lambda Phi, Tau Caput (est. 1947) (cessans)

Sororitates[recensere | fontem recensere]

  • Alpha Phi, Zeta Sigma Caput (est. 1982)
  • Chi Omega, Phi Lambda Caput (est. 1987)
  • Kappa Delta, Eta Lambda Caput (est. 2008)
  • Kappa Beta Gamma, Nu Caput (2002-2008) (cessans)
  • Sigma Sigma Sigma, Delta Nu Caput (cessans)
  • Zeta Sigma Chi, Xi Caput (cessans)

Praesides[recensere | fontem recensere]

Collegium Franklinianum[recensere | fontem recensere]

  • Gotthilf Heinrich Ernst Muhlenberg (1787–1815)
  • Collegium Commissariorum (1816–1853)

Collegium Marshallianum[recensere | fontem recensere]

  • Fredericus Augustus Rauch (1836–1841)
  • Rev. Iohannes Williamson Nevin (1841–1853)

Collegium Franklinianum et Marshallianum[recensere | fontem recensere]

  • Rev. Emanuel Vogel Gerhart '38 (1854–1866)
  • Iohannes Williamson Nevin (1866–1876)
  • Rev. Thomas Gilmore Apple '50 (1877–1889)
  • Rev. Iohannes Summers Stahr '67 (1889–1909)
  • Henrius Harbaugh Apple '89 (1910–1935)
  • Iohannes Ahlum Schaeffer '04 (1935–1941)
  • H. M. J. Klein '93 (1941)
  • Theodorus August Distler (1941–1954)
  • Guiliemus Webster Hall (1955–1957)
  • Fredericus deWolf Bolman, Jr. (1957–1962)
  • Antonius R. Appel '35 (1962)
  • G. Wayne Glick (1962)
  • Keith Spalding (1963–1983)
  • Iacobus Lawrence Powell (1983–1988)
  • A. Richardus Kneedler '65 (1988–2002)
  • Iohannes Anderson Fry (2002–2010)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://www.fandm.edu/x23167
  2. http://www.fandm.edu/x2464.xml
  3. Secundum diplomas conditas in Shadek-Fackenthal Bibliotheca apud Collegium Franklinianum et Marshallianum ab 1916 usque ad 1930s.
  4. Mission and History — Franklin & Marshall apud www.fandm.edu Officialis situs interretialis historiae Collegii F&M (commeatus saepe per paginam)
  5. versio interretialis (pdf) apud www.fandm.edu Breviarium rationum de classi 2013
  6. Franklin and Marshall College - Best College - Education - US News apud colleges.usnews.rankingsandreviews.com US News's F&M current profile (anglice)
  7. America's Best Colleges: #35 Franklin and Marshall College - Forbes.com apud www.forbes.com Forbe's F&M profile for 2008 (anglice)
  8. http://www.philly.com/philly/news/breaking/87243142.html
  9. College Archives: Founding Documents: Order of Procession apud library.fandm.edu Tabulae nuntiantes diem officialem conditus Collegii.
  10. [1] Litterae arcarii Collegii Frankliniani quibus donum Beniamini Franklinis notata est.
  11. versio interretialis (pdf) apud library.fandm.edu Tabula classem 1787 Anglice derigens. Demonstrat coeducationalismum et irrotulationem? Rebeccae Gratz.
  12. College Archives: Founding Documents: Marshall College Charter apud library.fandm.edu Chartae conditus Collegii Marshalliani
  13. College Archives: Founding Documents: Franklin & Marshall College Charter apud library.fandm.edu Tabulae officiales de collegiis colligandis.
  14. Philippus S. Klein, President James Buchanan: A Biography (Newtown, CT: American Political Biography Press, 1962, 1995, ISBN0945707118).
  15. versio interretialis (pdf) apud library.fandm.edu Liber Photographematum Collegii F&M anno 1902.
  16. versio interretialis (pdf) apud www.nps.gov Album foederalis locorum historicorum, Vol. 44 No. 26, quo scribitur Old Main esse locum historicum.
  17. National Register of Historic Places Listings November 28, 2003 apud www.nps.gov Nuntium campus F&M, inter alia, locum historicum esse.
  18. [2] Philadelphia Inquirer capitulum de 2009 victoria

Nexus externi[recensere | fontem recensere]