Colias hecla

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Colias hecla
Femina
Mas
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Pieridae
Subfamilia: Coliadinae
Tribus: Coliadini
Genus: Colias
Species: C. hecla
Binomen
Colias hecla
Lefèbvre, 1836
Synonyma
  • Eurymus hecla Dyar, 1903
  • Colias groenlandica Lampa, 1893
Colias hecla sulitelma

Colias hecla (Anglice northern clouded yellow, hecla sulphur) est papilio subfamiliae Coliadinarum familiae Pieridarum, in septentrionibus Europae, Americae Septentrionalis, et Asiae regionibus endemicus. In Europa, in partibus Norvegiae, Sueciae, et Finniae ad altitudines 900 m, et in Groenlandia, Alasca, Territoria Septentrio-Occidentalibus, Yukon, Quebeco, Labradore, Manitoba, regione Tschucotica, Tschucotia Orientali, et Extremo Oriente invenitur.

Latitudo alarum est 36–46 mm. Adulti ab Iunio ad Augustum volare solent, secundum locum.

Larvae speciebus Astragali, inter quas Astragalus frigidus et Astragalus alpinus, et Trifolio repente vescuntur.

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Colias hecla sulitelma species distincta, Colias sulitelma, aliquando habetur, dum Colias hecla zamolodchikovi subspecies Coliadis sulitelmae habetur, Colias sulitelma zamolodchikovi appellata. Praeterea, Colias canadensis distincta Coliadis heclae subspecies aliquando habetur, Colias hecla canadensis appellata.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!